monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Dialogi, 4, PRIMUM Quod aeterna ac spiritalia ideo a carnalibus minus credantur, quia ea quae audiunt per experimentum minime noverunt. <<<     >>> III Quod tres vitales spiritus sunt creati.

Gregorius Magnus, Dialogi, 4, CAPUT II Quod sine fide neque infidelis vivat.

1 GREGORIUS [Iidem Codices, evidenter. Quae vero hic docet sanctus Gregorius, iam ab Arnobio magna ex parte dicta et occupata libro secundo adv. Gentes.] Audenter dico, quia sine fide neque infidelis vivit. Nam si eumdem infidelem percunctari voluero, quem patrem vel quam matrem habuerit, protinus respondebit, illum atque illam. Quem si statim requiram utrumne noverit quando conceptus sit, vel viderit quando natus, nihil horum se vel nosse, vel vidisse fatebitur, et tamen quod non vidit, credit.
2 Nam illum patrem illamque se habuisse matrem absque dubitatione testatur.
3 PETR. Fateor quia nunc usque nescivi quod infidelis haberet fidem.
4 GREGOR. [Duo Gemet. ac Prat., habent etiam infid. ne esse est fidem.] Habent etiam infideles fidem, sed utinam in Deum. Quam si utique haberent, infideles non essent. Sed hinc in sua perfidia redarguendi sunt, hinc ad fidei gratiam provocandi, quia si de ipso suo visibili corpore credunt quod minime viderunt, cur invisibilia non credunt, quae corporaliter videri non possunt;
5 ΚΕΦΑΛ. Β′. Ὅτι ἄνευ πίστεως οὐδὲ ἄπιστος ζῇ.
6 ΓΡΗΓΟΡΙΟΣ. Τολμῶ δὲ λέγειν ὅτι ἄνευ πίστεως οὔτε ἄπιστος ζῇ. Ἐὰν γὰρ τὸν ἄπιστον ἐρωτῆσαι θελήσω, τίνα πατέρα, τίνα μητέρα ἔχει; παρευθὺ ἀποκρίνεται, ἐκεῖνον, κἀκείνην. Ὅντινα πάλιν ἐὰν ἀνακρίνω εἰ γινώσκει πότε συνελήφθη, ἐὰν ἐθεώρησε πότε ἐγεννήθη; οὐδὲν ἐκ τούτων ἑαυτὸν γνῶναι, θεάσασθαι ὁμολογεῖ, πλὴν ὅμως καὶ ὅπερ οὐκ οἶδε πιστεύει· ἐκεῖνον δὲ πατέρα κἀκείνην μητέρα ἐσχηκέναι ἑαυτὸν ἄνευ δισταγμοῦ μαρτυρεῖ.
7 ΠΕΤΡ. Ὁμολογῶ μὴ γινώσκειν με ἕως τοῦ νῦν ὅτι καὶ ἄπιστος πίστιν ἔχει.
8 ΓΡΗΓΟΡ. Ἔχουσι μὲν οὖν καὶ οἱ ἄπιστοι πίστιν, ἀλλ᾽ εἴθε εἰς τὸν Θεὸν, ἢνπερ ἐὰν ἀσφαλῶς ἐκέκτηντο, ἄπιστοι εἶναι οὐκ εἶχον. Ἐκ τούτου δὲ εἰς τὴν τῆς πίστεως χάριν προσκλητέοι εἰσὶν, ὅτι ἐκ τῆς ἰδίας αὐτῶν διελέγχονται δυσπιστίας.
9 Ἐὰν γὰρ περὶ τοῦ ἰδίου σώματος πιστεύουσιν, ὅπερ οὐδαμῶς ἐθεάσαντο, διατί καὶ περὶ τῶν ἀορατων οὐ πιστεύουσιν, ἅπερ σωματικῶς θεωρῆσαι οὐ δύνανται;
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.217 csg213.104 csg214.68

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik