monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24
Gregorius Magnus, Dialogi, 3, XXIII De abbate Praenestini montis, eiusque presbytero. <<<     >>> XXV De Acontio mansionario eiusdem ecclesiae beati Petri.

Gregorius Magnus, Dialogi, 3, CAPUT XXIV De Theodoro mansionario ecclesiae beati Petri apostoli urbis Romae.

1 GREGORIUS. Adhuc supersunt aliqui qui [Theodori nomen exhibet Martyr. Rom., 26 Decemb.] Theodorum eius ecclesiae custodem noverunt, cuius narratione innotuit res quae ei contigit, valde memorabilis: quod quadam nocte dum citius ad melioranda iuxta ianuam luminaria surrexisset, ex more in ligneis gradibus sub lampade positis stabat, et lampadis refovebat lumen.
2 Tunc repente beatus Petrus apostolus in stola candida deorsum in pavimento constitit, eique dixit: [Seu, colliberte, ut habent multi Mss. Quasi diceret, qui mecum libertatem consecutus es, vel, cum quo in libertatem sum assertus. Zacharias hanc vocem reddidit per σύντροφε, quod significat, contubernalis, itineris comes, convictor.] Conliberte, quare tam citius surrexisti? Quo dicto, ab oculis aspicientis evanuit. Sed tantus in eum pavor irruit, ut tota in illo corporis virtus deficeret, et per dies multos de stratu suo surgere non valeret.
3 Qua in re quid idem beatus apostolus servientibus sibi voluit, nisi praesentiam sui respectus ostendere, quia quidquid pro eius veneratione agerent, ipse hoc pro mercede retributionis sine intermissione semper videret?
4 PETR. Mihi hoc non tam apparet mirum quia visus est; sed quia is qui eum vidit, cum sanus esset, aegrotavit.
5 GREGOR. Quid super hac re miraris, Petre? Nunquidnam menti excidit, quia cum Daniel propheta magnam illam ac terribilem visionem vidit, ex qua etiam visione contremuit, protinus adiunxit: Et ego elangui, et aegrotavi per dies plurimos [Daniel. VIII, 27]? Caro enim ea quae sunt [Nonnulli, spiritus Dei,] spiritus capere non valet; et idcirco nonnunquam cum mens humana ultra se ad videndum ducitur, necesse est ut hoc carneum vasculum, quod ferre talenti pondus non valet, infirmetur.
6 PETR. Scrupulum cogitationis meae aperta ratio dissolvit.
7 ΚΕΦΑΛ. ΚΔ′. Περὶ Θεοδώρου παραμοναρίου τοῦ ἁγίου Πέτρου ἐν Ῥώμῃ.
8 ΓΡΗΓΟΡΙΟΣ. Μέχρι τοῦ παρόντος περίεισί τινες οἱ γινώσκοντες Θεόδωρον τὸν τῆς αὐτῆς ἐκκλησίας φύλακα, οὗτινος τῇ διηγήσει ἐγνώσθη, ὅπερ αὐτῷ συνέβη πρᾶγμα σφόδρα μνήμης ἄξιον.
9 Ἔλεγε γὰρ, ὅτι ἐν μιᾷ νυκτὶ, ἐν ὅσω τάχιον ἀνέστη εἰς τὸ τὰς κανδήλας προμύξαι πλησίον τῆς θύρας, καὶ κατὰ τὸ ἔθος ἐν τοῖς ξυλίνοις βαθμιδίοις ἑστὼς, τῶν λαμπάδων τὸ φῶς ἐπιμελούμενος, ἄφνω τὸν μακάριον Πέτρον τὸν Ἀπόστολον, ἐν στολῇ λευκῇ ὑποκάτωθεν αὐτοῦ ἑστῶτα ἐθεάσατο, πρὸς ὃν καὶ εἶπε· Σύντροφη, διατί τοσοῦτον τάχιον ἀνέστης; Τοῦτο δὲ εἰπὼν ἀφανὴς ἀπὸ τῶν ὀφθαλμῶν αὐτοῦ γέγονε.
10 Τοσοῦτος δὲ φόβος εἰς αὐτὸν ἐπέπεσεν, ὥστε πᾶσαν τὴν ἐν τῷ σώματι αὐτοῦ ἰσχὺν ἐκλεῖψαι, καὶ ἐπὶ ἡμέρας πλείστας ἐκ τῆς κλίνης αὐτοῦ μὴ ἰσχύειν αὐτὸν ἀναστῆναι. Ἐν δὲ τῷ πράγματι τούτω τί ἄλλο ἐστὶν ὑπολαβεῖν, ὅτι μακάριος ἀπόστολος τὴν θέαν τῆς παρουσίας αὐτοῦ τοῖς δουλεύουσιν αὐτῷ ἠθέλησεν ἐπιδεῖξαι· εἰ μὴ ὅτι εἴτι διὰ τὸ αὐτοῦ σέβας ἐκτελοῦσιν, αὐτὸς τοῦτο διαπαντὸς ἄνευ ὑπερθέσεως θεωρεῖ, καὶ τὸν τῆς ἀνταποδόσεως μισθὸν παρέχει;
11 ΠΕΤΡ. Θαυμαστὸν ὑπάρχει ὄντως, ὅτι τὸν ἀπόστολον ἠξιώθη θεάσασθαι. Θαυμάζω δὲ πάλιν καὶ ἐν τούτω ὅτι ὑγιὴς θεασάμενος ὑπάρχων, ἠσθένησεν.
12 ΓΡΗΓΓΟΡ. Τί θαυμάζεις περὶ τοῦ πράγματος τούτου, Πέτρε; μὴ γὰρ τῷ λογισμῷ ἐξέστη; οὐχὶ καὶ Δανιὴλ προφήτης ὅτε τὴν μεγίστην ἐκείνην καὶ φοβερὰν ὀπτασίαν ἐθεάσατο ἐτρόμασεν; αὐτὸς γὰρ λἐγει· Κἀγὼ ἠσθένησα ἐπὶ ἡμέρας πολλάς.
13 γὰρ σὰρξ τὰ τοῦ πνεύματος χωρῆσαι οὐ δύναται, καὶ τούτου ἕνεκα πολλάκις ἡνίκα ἀνθρώπινος λογισμὸς ἔξω ἑαυτοῦ ἀπάγεται, εἰς τὸ θεάσασθαί τι πνευματικὸν, ἀνάγκη πᾶσά ἐστιν, ὅπως τὸ σάρκινον τοῦτο σκεῦος ἀσθενήσῃ, μὴ δυνάμενον τὸ βάρος τοῦ ταλάντου ὑπενέγκαι.
14 ΠΕΤΡ. Τὴν ἐν τῷ λογισμῷ μου δυσκολίαν ἀνεωγμένη ἀπολογία κατηύθυνεν.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.178 csg213.87 csg214.68

Gregorius Magnus, Dialogi, 3, XXIII De abbate Praenestini montis, eiusque presbytero. <<<     >>> XXV De Acontio mansionario eiusdem ecclesiae beati Petri.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik