monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23
Gregorius Magnus, Dialogi, 3, XXII De presbytero provinciae Valeriae, qui furem ad sepulcrum suum tenuit. <<<     >>> XXIV De Theodoro mansionario ecclesiae beati Petri apostoli urbis Romae.

Gregorius Magnus, Dialogi, 3, CAPUT XXIII De abbate Praenestini montis, eiusque presbytero.

1 GREGORIUS. [Praeneste, nunc Palestrina, urbs episcopalis Latii, ab urbe Roma XXI miliaribus distans. Eius prioris situs in montis iugo meminit Virgil., canens Aeneid. 7: Quique altum Preneste viri . . . Nunc ad radices montis iacet.] Praenestinae urbi mons praeeminet, in quo [Beccens., in honorem sancti Petri.] beati Petri Apostoli monasterium [Longip. et Val. Cl., situm est. Virorum Dei quoque relatione, etc. Ita etiam duo Gemet.] situm est virorum Dei: quorum relatione adhuc in monasterio [Plurimi Mss. habent positum, non tamen potiores; hinc nihil corrigendum hic duximus, quidquid in contrarium suaderent grammaticae leges, quas plerumque spernit Greg.] positus audisse me contigit magnum hoc quod narro miraculum, quod eiusdem monasterii monachi nosse se testabantur.
2 In eo namque monasterio fuit Pater vitae venerabilis, qui quemdam monachum nutriens, usque ad reverendos [Theod., provexit annos.] provexit mores. Cumque eum in timore Domini videret excrevisse, in eodem sibi monasterio tunc presbyterum fecit ordinari. Cui post ordinationem suam, quia non longe abesset eius exitus, revelatione indicatum est.
3 A praedicto autem Patre monasterii petiit quatenus ei concederet, ut sibi sepulcrum pararet. Cui ille respondit: Ante te quidem ego moriturus sum, sed tamen vade, et, sicut vis, praepara sepulcrum tuum. Recessit igitur, et praeparavit. Cum non post multos dies senex pater febre praeventus ad extrema pervenit, atque assistenti presbytero iussit, dicens: In tuo sepulcro pone me.
4 Cumque ille diceret: Scis quia ego modo te secuturus sum, utrosque capere non potest, abbas protinus respondit, dicens: Ita fac ut dixi, quia sepulcrum tuum ambos nos capit. Defunctus itaque est, atque in sepulcro eodem quod sibi presbyter paraverat positus. Mox quoque et presbyterum corporis languor secutus est, quo languore crescente citius presbyter vitam finivit.
5 Cumque ad sepulcrum quod sibi ipsi paraverat corpus illius fuisset a fratribus deportatum, aperto eodem sepulcro viderunt omnes qui aderant locum non esse ubi poni potuisset, quia corpus patris monasterii, quod illic ante positum fuerat, omne illud sepulcrum tenebat. Cumque fratres qui presbyteri corpus detulerant, factam sibi sepeliendi difficultatem viderent, unus eorum exclamavit, dicens: O Pater, ubi est quod dixisti, quia sepulcrum istud ambos nos caperet?
6 Ad cuius vocem subito, cunctis videntibus abbatis corpus, quod illic ante positum fuerat, et supinum iacebat, sese vertit in latere, et vacantem sepulcri locum ad sepeliendum presbyteri corpus praebuit; et quia utrosque ille locus caperet, sicut vivus promiserat, mortuus implevit. Sed quia hoc quod praedixi apud Praenestinam urbem in beati Petri apostoli monasterio gestum est, visne aliquid etiam in hac urbe de eius ecclesiae custodibus, ubi sacratissimum corpus illius est positum, audire?
7 PETR. Volo, atque id ut fiat magnopore deprecor.
8 ΚΕΦΑΛ. ΚΓ′. Περὶ τοῦ ἡγουμένου τοῦ ἐν τῇ πόλει Πραινεστίνῃ, καὶ τοῦ αὐτοῦ πρεσβυτέρου.
9 ΓΡΗΓΟΡΙΟΣ. Τῆς Πραινεστίνης πόλεως ὄρος ὑπέρκειται, ἐν ᾧ τοῦ μακαρίου Πέτρου τοῦ Ἀποστόλου μοναστήριον ἵδρυτυι. Ἀνδρῶν Θεοῦ δούλων ἐν αὐτῷ κατοικούντων, ἐν δὲ τῷ μοναστηρίω μου ὑπάρχοντός μου, συνέβη παρὰ μοναχῶν τῆς προλεχθείσης μονῆς ἀκοῦσαι τοῦτο, ὅπερ διηγοῦμαι, μέγιστον θαῦμα, ὅπερ οἱ αὐτοὶ μοναχοὶ γινώσκειν διἳσχυρίζοντο.
10 Ἔλεγον γὰρ ὅτι ὑπῆρχεν τῆς μονῆς αὑτῶν προεστὼς, ἀνὴρ πάνυ τῇ ζωῇ εὐλαβέστατος, ὅστις μοναχόν τινα ἀναθρέψας, ἤθεσι χρηστοῖς καὶ πολλῇ εὐλαβείᾳ τοῦτον ἐρύθμιζεν. Ὄτε δὲ αὐτὸν ἐν τῷ τοῦ κυρίου φόβῷ ὑπεραυξάνοντα ἐθεάσατο, τοῦτον ἐν τῷ αὐτοῦ μοναστηρίω πρεσβύτερον χειροτονηθῆναι πεποίηκε.
11 Τούτου δὲ χειροτονηθέντος, δι᾽ ἀποκαλύψεως αὐτῷ ἐγνωρίσθη, ὡς οὐ μακρὰν ἐκ τοῦ βίου τούτου μετάστασις αὐτῷ τυγχάνει. Τὸν οὖν προλεχθέντα τῆς μονῆς πατέρα ᾐτήσατο, ὅπως παραχωρήσῃ αὐτῷ, ἵνα μνῆμα ἑαυτῷ ἑτοιμάσῃ.
12 Πρὸς ὃν ἐκεῖνος ἀπεκρίθη· Πρὸ σοῦ, τέκνον, ἐγὼ ἀποθνήσκω, ὅμως ἄπελθε, καὶ, καθὼς βούλει τὸ μνῆμά σου ἑτοίμασον. Ἀπῆλθε τοίνυν, καὶ τοῦτο ηὐτρέπισεν. Οὐ μετὰ πολλὰς δὲ ἡμέρας πατὴρ πυρετῷ κατασχεθεὶς, ἐν τῇ ἐσχάτῃ ἀναπνοῇ ἦλθε.
13 Παρισταμένου δὲ τοῦ πρεσβυτὲρου, ἐκέλευσεν αὐτῷ, λέγων· Ἐν τῷ σῷ μνήματί με θάψον. Ἀποκριθεὶς δὲ πρεσβύτερος, εἶπεν· Οἶδας, πάτερ, ὅτι κἀγὼ ἐν ταύταις ταῖς ἡμέραις ἀκολουθῶ σοι, καὶ τοὺς ἀμφοτέρους χωρῆσαι τὸ μνῆμα οὐ δύναται.
14 δὲ ἡγούμενος πρὸς αὐτὸν ἔφη· Οὕτω ποίησον καθὼς εἶπόν σοι, ὅτι τὸ μνῆμά σου τοὺς [Ed., δύο ἡμῶν.] δύο ἡμᾶς ἔχει χωρῆσαι. Ἀπέθανεν οὖν, καὶ εἰς τὸ μνῆμα, ὅπερ ἑαυτῷ πρεσβύτερος ἦν ἑτοιμάσας, ἐτάφη.
15 Εὐθέως δὲ καὶ τὸν πρεσβύτερον τοῦ σώματος κατέσχεν ἀσθένεια, ἐν ᾗ καὶ τὴν ζωὴν συντόμως ἐπλήρωσε. Τὸ δὲ σῶμα αὐτοῦ ὑπὸ τῶν ἀδελφῶν βασταχθὲν, εἰς τὸ μνῆμα, ὅπερ ἑαυτῷ ἦν ἑτοιμάσας, ἀπηνέχθη.
16 Ἀνεωχθέντος οὖν τοῦ μνημείου, ἐθεάσαντο ἅπαντες οἱ παρεστῶτες, ὅτι οὐκ ἦν τόπος ἐν κὐτῷ ὀφείλων καὶ αὐτὸν χωρῆσαι. Τὸ γὰρ σῶμα τοῦ πατρὸς τῆς μονῆς τεθὲν ἐν αὐτῷ, ὅλον τὸ μνῆμα ἐκράτει.
17 Οἱ δὲ τὸ σῶμα τοῦ πρεσβυτέρου ἀγαγόντες ἀδελφοὶ, τὴν γεγονυῖαν αὐτοῖς δυσκολίαν πρὸς τὸ θάψαι αὐτὸν θεασάμενοι, εἷς ἐξ αὐτῶν ἀνέκραγε, λέγων· Αἲ, πάτερ ποῦ ἐστιν εἶπας, ὅτι τὸ μνῆμα τοῦτο τοὺς δύο ἔχει χωρῆσαι; Ἐν δὲ τῇ τούτου φωνῇ, πάντων θεωρούντων, αἴφνης τὸ σῶμα τοῦ ἡγουμένου, ὅπερ ἐκεῖσε ὕπτιον ἔκειτο, ἀφ᾽ ἑαυτοῦ ἐστράφη εἰς [Ms., εἰς πλήγιον.] πλάγην, καὶ τόπον ἐν τῷ μνήματι παρέσχεν, ἐν ᾧ ὀφείλει τοῦ πρεσβυτέρου τὸ σῶμα [Ms., τεθῆναι.] τεθεῖναι. Καὶ ὅπερ ζῶν ὑπέσχετο, νεκρὸς ἐπλήρωσε· τοὺς γὰρ ἀμφοτέρους τόπος ἐκεῖνος ἐχώρησεν.
18 Τοῦτο οὖν, ὅπερ εἶπον, θαῦμα ἐν τῇ Πραινεστίνῃ πόλει ἐν τῷ μοναστηρίω τοῦ μακαριωτάτου Πέτρου τοῦ Ἀποστόλου γέγονε. Θέλεις δὲ ἕτερόν τι ἀκοῦσαι, ὅπερ καὶ ἐν ταύτῃ τῇ πόλει γέγονε περὶ τῶν φυλάκων τῆς ἐκκλησίας, ὅπου τὸ ἡγιασμένον αὐτοῦ σῶμα κατάκειται.
19 ΠΕΤΡ. Θέλω πὰνυ ἵνα τοῦτο γένηται, καὶ πάσῃ δυνάμει παρακαλῶ.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.176 csg213.86 csg214.68

Gregorius Magnus, Dialogi, 3, XXII De presbytero provinciae Valeriae, qui furem ad sepulcrum suum tenuit. <<<     >>> XXIV De Theodoro mansionario ecclesiae beati Petri apostoli urbis Romae.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik