monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Dialogi, 3, V De Sabino Canusinae civitatis episcopo. <<<     >>> VII De Andrea Fundanae civitatus episcopo.

Gregorius Magnus, Dialogi, 3, CAPUT VI De Cassio Narniensis civitatis episcopo.

1 GREGORIUS. Neque hoc, Petre, sileam quod multi nunc qui hic de Narniensi civitate adsunt mihi sedulo testificantur. Eodem namque Gothorum tempore, cum praefatus rex Totila [Aut, Narnius, vel Narnis, ut id plerisque Mss. habetur. Est autem Narnia (Narna apud Strabonem) urbs episcopalis Umbriae ad montis radicem, et Narem fluvium subterfluentem. Sanctus Cassius colitur die 26 Iunii.] Narniam venisset, ei vir vitae venerabilis Cassius eiusdem urbis episcopus occurrit. Cui quia [Pler. Mss., consparsione. Hac voce Gregorius significat quod vulgo appellamus, le tempérament, ut liquet ex lib. Reg. Past., parte III, admonit. 4, vel cap. 3, et l. XXIX Moral., n. 45. Idem significant voces Graecae, κράσεως et φύσεως, quae conspersioni respondent.] ex conspersione semper facies rubere consueverat, hoc rex Totila non conspersionis esse credidit, sed assiduae potationis, eumque omnimodo despexit.
2 Sed omnipotens Deus, ut quantus vir esset qui despiciebatur ostenderet, in Narniensi campo quo rex advenerat, malignus spiritus coram omni exercitu eius [De hac voce dictum ad cap. 14 l. II.] spatharium invasit, eumque vexare crudeliter coepit. Qui cum ante regis oculos ad venerandum virum Cassium fuisset adductus, hunc ab eo vir Domini oratione facta, signo crucis expulit, qui in eum ingredi ulterius non praesumpsit.
3 Sicque factum est ut rex barbarus servum Dei ab illo iam die veneraretur ex corde, quem despectum valde iudicabat ex facie. Nam quia virum tantae virtutis vidit, erga illum illa mens effera ab elationis fastu detumuit.
4 ΚΕΦΑΛ. ς′. Περὶ Κασσίου ἐπισκόπου πόλεως Ναρνίας.
5 ΓΡΗΓΟΡΙΟΣ. Οὐδὲ τοῦτο, Πέτρε, παρασιωπήσω, ὅπερ παρὰ πολλῶν τῶν ἐκ τῆς Ναρνίας πόλεως καθ᾽ ἡμέραν πρὸς ἡμᾶς παραγινομένων μαρτυρούντων ἀκήκοα. Ἔλεγον γὰρ, ὅτι ἐν τοῖς αὐτοῖς τῶν Γότθων χρόνοις προῤῥηθεὶς ῥὴξ Τοτίλας εἰς Ναρνίαν τὴν πόλιν κατέλαβε.
6 Κάσσιος δὲ τῆς αὐτῆς πόλεως ἐπίσκοπος, ἀνὴρ πάνυ τῇ ζωῇ εὐλαβέστατος ὑπάρχων, ἐν ὑπαντήσει αὐτῷ γέγονε. Τοιαύτης δὲ κράσεως ἀνὴρ ὑπῆρχεν, ὅτι τὸ πρόσωπον αὐτοῦ [Ms., πυῤῥακίζον ἐφαίνετο.] πυῤῥακίζειν ἐφαίνετο.
7 Τοῦτον Τοτίλας ῥὴξ θεασάμενος, οὐχὶ ἐκ φύσεως εἶναι αὐτὸν τοιοῦτον ἐνόμισεν, ἀλλὰ μᾶλλον ἐκ πολλῆς τοῦ οἴνου πόσεως, ὅθεν καὶ παντάπασιν αὐτὸν ἐβδελύξατο. δὲ παντοδύναμος Θεὸς, θέλων ἐπιδεῖξαι ὁποῖος βδελυχθεὶς ὑπάρχει ἀνὴρ, εἰς τὸν Ναρνίας κάμπον τοῦ ῥηγὸς παραγενομένου, πνεῦμα πονηρὸν ἐνώπιον παντὸς τοῦ στρατοῦ εἰς ἕνα τῶν σπαθαρίων αὐτοῦ εἰσῆλθε, καὶ τοῦτον ὠμοτάτως ἤρξατο διαῤῥήσσειν· ὅστις ἐνώπιον τῶν τοῦ ῥηγὸς ὀφθαλμῶν πρὸς τὸν εὐλαβέστατον ἄνδρα Κάσσιον ἀπηνέχθη.
8 δὲ τοῦ Θεοῦ ἄνθρωπος εὐχὴν πεποιηκὼς, καὶ τῷ τοῦ σταυροῦ σημείω σφραγίσας αὐτὸν, τὸν δαίμονα ἐξ αὐτοῦ ἀπήλασε, καὶ τοῦ λοιποῦ ἐλθεῖν πρὸς αὐτὸν οὐκ ἐτόλμησεν. Οὕτω τοίνυν γέγονεν, ὅπως βάρβαρος ῥὴξ ἀπ᾽ ἐκείνης λοιπὸν τῆς ἡμέρας τὸν δοῦλον τοῦ Θεοῦ σεβασθῇ ἐκ καρδίας, ὃν πρότερον ἐβδελύσσετο, διὰ τὴν τοῦ προσώπου αὐτοῦ ἐπιφάνειαν.
9 Θεασάμενος γὰρ ἄνδρα τοσαύτης δυνάμεως, ἐκεῖνος περὶ αὐτὸν θηριώδης λογισμὸς, τῇ ὑπερηφανίᾳ κορυφούμενος, διεσκεδάσθη.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.136 csg213.66 csg214.60

Gregorius Magnus, Dialogi, 3, V De Sabino Canusinae civitatis episcopo. <<<     >>> VII De Andrea Fundanae civitatus episcopo.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik