monumenta.ch > Gregorius Magnus > 38L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, XXXVIII_G ΚΕΦΑΛ. ΛΗ′. Περὶ ἰαθείσης γυναικὸς διὰ προσευχῆς τοῦ ἁγίου. <<<    

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XXXVIII_L De insana muliere in eius specu sanata.

1 Nuper namque est res gesta quam narro; quia quaedam mulier mente capta, dum sensum funditus perdidisset, per montes et valles, silvas et campos die noctuque vagabatur; ibique tantummodo quiescebat, ubi hanc quiescere lassitudo coegisset. Quadam vero die dum vaga nimium erraret, ad beati viri Benedicti specum devenit, ibique nesciens ingressa mansit.
2 Mane autem facto ita sanato sensu egressa est, ac si eam nunquam insania capitis ulla tenuisset; quae omni vitae suae tempore in eadem quam acceperat salute permansit.
3 Petr. Quidnam esse dicimus, quod plerumque in ipsis quoque patrociniis martyrum [Mss., ἐπίστευσεν.] sic esse sentimus, ut non tanta per corpora sua, quanta beneficia per reliquias ostendant, atque illic maiora signa faciunt, ubi minime per semetipsos iacent?
4 Gregor. Ubi in suis corporibus sancti martyres iacent, dubium, Petre, non est quod multa valeant signa demonstrare, sicut et faciunt, et pura mente quaerentibus innumera miracula ostendunt. Sed quia ab infirmia potest mentibus dubitari, utrumne ad exaudiendum ibi praesentes sint, ubi constat quia in suis corporibus non sint; ibi necesse est eos maiora signa ostendere, ubi de eorum praesentia potest mens infirma dubitare.
5 Quorum vero mens in Deo fixa est, tanto magis habet fidei meritum, quanto illic eos novit et non iacere corpore, et tamen non deesse ab exauditione. Unde ipsa quoque Veritas, ut fidem discipulis [Reg., μικρὸν. Colb., σεμνὸν.] augeret, dixit: Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos [Ioan. XVI, 7]. Cum enim constet quia Paracletus Spiritus a Patre [Titulus in Gemet. est: Quomodo Marcellinus episcopus positus est contra ignem, et exstinctus est. Ubique argumenta prolixiora exhibet hic Codex.] semper procedat et Filio, cur se Filius recessurum dicit, ut ille veniat, qui a Filio nunquam recedit?
6 Sed quia discipuli in carne Dominum cernentes, corporeis hunc oculis semper videre sitiebant, recte eis dicitur: Nisi ego abiero, Paracletus non veniet; ac si aperte diceretur: Si corpus non subtraho, quis sit amor [Gemet., cuius gressum nimius dolor contraxerat.] Spiritus non ostendo; et nisi me desieritis corporaliter cernere, nunquam me discetis spiritaliter amare.
7 Petr. Placet quod dicis.
8 Gregor. Aliquantum iam a locutione cessandum est, ut si ad aliorum miracula enarranda tendimus, loquendi vires interim per silentium reparemus.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.120 csg213.60 csg214.52

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik