Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XXXVII_L De prophetia sui exitus fratribus denuntiata.
1 | Eodem vero anno quo de hac vita erat exiturus, quibusdam discipulis secum conversantibus, quibusdam longe manentibus, sanctissimi sui obitus denuntiavit diem: praesentibus indicens ut audita per silentium tegerent; absentibus indicans quod vel quale eis signum fieret quando eius anima de corpore exiret. |
2 | Ante sextum vero sui exitus diem aperiri sibi sepulturam iubet. Qui mox correptus febribus, acri coepit ardore fatigari. Cumque per dies singulos languor ingravesceret, sexta die portari se in oratorium a discipulis fecit, ibique exitum suum dominici corporis et sanguinis perceptione munivit, atque inter discipulorum manus imbecillia membra sustentans, erectis in coelum manibus stetit, et ultimum spiritum inter verba orationis efflavit. |
3 | Qua scilicet die duobus de eo fratribus, uni in cella commoranti, alteri autem longius posito, revelatio unius atque indissimilis visionis apparuit. Viderunt namque quia strata palliis atque innumeris corusca lampadibus via recto orientis tramite ab eius cella in coelum usque tendebatur. Cui venerando habitu vir desuper clarus assistens, cuius esset via quam cernerent, inquisivit. |
4 | Illi autem se nescire professi sunt. Quibus ipse ait: Haec est via qua dilectus Domino coelum Benedictus ascendit. Tunc itaque sancti viri obitum sicut praesentes discipuli viderunt, ita absentes ex signo quod eis praedictum fuerat, agnoverunt. Sepultus vero est in oratorio beati Ioannis Baptistae, quod destructa ara Apollinis ipse construxit. Qui et in eo specu in quo prius Sublacus habitavit, nunc usque si petentium fides exigat, miraculis coruscat. |