monumenta.ch > Gregorius Magnus > 36L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, XXXVI_G ΚΕΦΑΛ. Λς′. Περὶ τοῦ συγγραφέντος παρ᾽ αὐτοῦ μοναχικοῦ κανόνος. <<<     >>> XXXVII_G ΚΕΦΑΛ. ΛΖ′. Περὶ τῆς ἑαυτοῦ ἐξόδου, ἣν τοῖς ἀδελφοῖς προείρηκεν.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XXXVI_L Quod regulam monachorum scripserit.

1 Gregorius. Libet, Petre, adhuc de hoc venerabili Patre multa narrare: sed quaedam eius studiose praetereo, quia ad aliorum gesta evolvenda festino. Hoc autem nolo te lateat, quod vir Dei inter tot miracula, quibus in mundo claruit, doctrinae quoque verbo non mediocriter fulsit. Nam scripsit monachorum regulam, discretione praecipuam, sermone luculentam [Colb., ἐπ᾽ ἐσχάτου παρέθετο πρ.]. Cuius si quis velit subtilius mores vitamque cognoscere, potest in eadem institutione regulae omnes magisterii illius actus invenire: quia sanctus vir nullo modo potuit aliter docere quam vixit.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.119 csg213.59 csg214.51