monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, XXXIV_G ΚΕΦΑΛ. ΑΔ′, Περὶ τῆς ψυχῆς τῆς αὐτῆς ἀδελφῆς αὐτοῦ Σχολαστίκης, πῶς αὐτὴν εἶδεν, ὡσεὶ περιστερὰν εἰς οὐρανοὺς ἀνιπταμένην. <<<     >>> XXXV_G ΚΕΦΑΛ. ΛΕ′ Περι τῆς ψυχῆς Γερμανοῦ ἐπισκόπου πόλεως Καπύης.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XXXIV_L De anima sororis eius visa qualiter e corpore sit egressa.

1 Gregorius. Cumque die altero eadem venerabilis femina ad cellam propriam recessisset, vir Dei ad monasterium rediit. Cum ecce post triduum [Reg., ἐπουρανίου.] in cella consistens, elevatis in aera oculis vidit eiusdem sororis suae animam de eius corpore egressam, in columba specie coeli secreta penetrare.
2 Qui tantae eius gloriae congaudens, omnipotenti Deo in hymnis et laudibus gratias reddidit, eiusque obitum fratribus denuntiavit. Quos etiam protinus misit, ut eius corpus ad monasterium deferrent, atque in sepulcro quod sibi ipse paraverat, ponerent. Quo facto contigit ut quorum mens una semper in Deo fuerat, eorum quoque corpora nec sepultura separaret.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.116 csg213.57 csg214.50