monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, XXXI_G ΚΕΦΑΑ. ΛΑ′. Περὶ τοῦ γεωργοῦ τοῦ ἀοράτως ἐκ τῶν δεσμῶν λυθέντος, μόνον ἐπιβλέψαντος τοῦ ἁγίου. <<<     >>> XXXII_G ΚΕΦΑΛ. ΛΒ′. Περὶ τοῦ ἀναστάντος νεκροῦ διὰ προσευχῆς τοῦ ἁγίου.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XXXI_L De rustico ligato et solo aspectu viri Dei soluto.

1 Gothorum quidam Zalla [In Gilot., Vatic. et plerisque Edit., corrupte, donum ex opere, detracta negatione, quod falsum et haereticum sensum reddit. Locum hunc sanavimus ope Mss. tum Gall., tum Angl., et Graecorum Cod.] nomine perfidiae fuit Arianae, qui Totilae regis eorum temporibus, contra catholicae Ecclesiae religiosos viros ardore immanissimae crudelitatis exarsit; ita ut quisquis ei clericus monachusve ante faciem venisset, ab eius manibus vivus nullo modo exiret. Quadam vero die avaritiae suae aestu succensus, in rapinam rerum inhians, dum quemdam rusticum tormentis crudelibus affligeret, eumque per supplicia diversa laniaret, victus poenis rusticus, sese res suas Benedicto Dei famulo commendasse professus est, ut dum hoc a torquente creditur, suspensa interim crudelitate ad vitam horae raperentur [Pler. Excusi, iumento sedere, quod etiam habent pauci Mss. De hoc loquendi modo, Gregorio et coaevis, aut etiam antiquioribus scriptoribus familiari iam praemonuimus in nota ad l. I Moral., num. 22. Vide praeterea l. II in Ezech., hom. 5 num. 2, not.]. Tunc idem Zalla cessavit rusticum tormentis affligere, sed eius brachia loris fortibus astringens, ante equum suum coepit impellere, ut quis esset Benedictus qui eius res susceperat demonstraret.
2 Quem ligatis brachiis rusticus antecedens, duxit ad sancti viri monasterium, eumque ante ingressum cellae solum sedentem reperit et legentem. Eidem autem subsequenti et saevienti Zallae rusticus dixit: Ecce iste est de quo dixeram tibi Benedictus Pater. Quem dum fervido spiritu cum perversae mentis insania fuisset intuitus, eo terrore quo consueverat, acturum se existimans, magnis coepit vocibus clamare, dicens: Surge, surge, et res istius rustici redde quas accepisti.
3 Ad cuius vocem vir Dei protinus oculos levavit a lectione, eumque intuitus, mox etiam rusticum qui ligatus tenebatur, attendit: ad cuius brachia dum oculos deflexisset [Editi, per semetipsum., Mss. Germ., Norm., Theod., Val. Cl., Longip., Compend., etc., sequimur.], miro modo tanta se celeritate coeperunt illigata brachiis lora devolvere [Antiquariorum laborem monachos maxime decere iam observavimus in Vita Cassiodori Gallice scripta, l. III, c. 3, § 6. Lege ipsum Cassiod., de Instit, c. 30, et Sulpicium Sev., de Vita sancti Martini, c. 7, ubi laudans disciplinam in monasterio a sancto Martino institutam: Ars, inquit, ibi, exceptis scriptoribus, nulla habebatur. In Vita sancti Epiphanii, auctore quodam eius discipulo, num. 5: Occurrit ei quidam vir Christianus, nomine Lucianus, admirandus et eruditus, qui vitam exercebat monasticam, et elegantis librarii artem apprime tenebat, eique navans strenue operam ex ea panem quaerebat quotidianum. Sacris libris describendis etiam sanctimoniales operam navasse, probat exemplum Melaniae iunioris. Vide Sur. ad diem 31 Ianuarii.], ut dissolvi tam concite nulla hominum festinatione potuissent.
4 Cumque is qui ligatus venerat, coepisset subito adstare solutus, ad tantae potestatis vim tremefactus Zalla ad terram corruit, et cervicem crudelitatis rigidae ad eius vestigia inclinans, se orationibus illius commendavit. Vir autem sanctus a lectione minime surrexit, sed vocatis fratribus, eum introrsus tolli, ut benedictionem [Ita ex Mss. legendum. Editi, explicationis causa, sic habent: hoc ipsum pro quo venerat. In Big., hoc ipsum ad quod.] acciperet, praecepit. Quem ad se reductum, ut a tantae crudelitatis insania quiescere deberet, admonuit.
5 Qui fractus recedens, nil ulterius petere a rustico praesumpsit, quem vir Domini non tangendo, sed respiciendo solverat. Ecce est, Petre, quod dixi: quia hi qui omnipotenti Deo familiarius serviunt, aliquando mira facere etiam ex potestate possunt. Qui enim ferocitatem Gothi terribilis sedens repressit, lora vero nodosque ligaturae quae innocentis brachia astrinxerant, oculis dissolvit, ipsa miraculi celeritate indicat, quia ex potestate acceperat habere quod fecit.
6 Rursum quoque quale quantumque miraculum orando voluit obtinere, subiungam.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.110 csg213.54 csg214.50

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik