monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, XXX_G ΚΕΦΑΛ. Λ′. Περὶ τοῦ δαιμονιοῦντος μοναχοῦ, καὶ διὰ μαξίλλης τοῦ ἁγίου ἰαθέντος. <<<     >>> XXXI_G ΚΕΦΑΑ. ΛΑ′. Περὶ τοῦ γεωργοῦ τοῦ ἀοράτως ἐκ τῶν δεσμῶν λυθέντος, μόνον ἐπιβλέψαντος τοῦ ἁγίου.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XXX_L De monacho a daemone liberato.

1 Quadam die dum ad beati Ioannis oratorium, quod in ipsa mantis celsitudine situm est, pergeret, ei antiquus hostis in mulomedici specie [Regio est Latii iuxta lacum Fucinum, ubi urbes Valeria sive Marsi, Amiternum, Reate et aliae.] obviam factus est, cornu et tripedicam [Aut Puteolis, aut in agro Tusculano, ubi Cicero villas et elegantes domos possidebat.] ferens. Quem cum requisisset, dicens: Quo vadis [De hoc Basilio legendus Cassiodorus, l. IV, epist. 22 et 23, ubi ei magicarum artium accusato iudices assignantur; nec non Baron., ad an. 504.]? ille respondit: Ecce ad fratres vado potionem eis dare.
2 Itaque perrexit venerabilis Pater Benedictus ad orationem; qua completa concitus rediit. Malignus vero spiritus unum seniorem monachum invenit aquam haurientem, in quem statim ingressus est, eumque in terram proiecit, et vehementissime vexavit. Quem cum vir Dei ab oratione rediens tam crudeliter vexari conspiceret, ei solummodo alapam dedit, et malignum ab eo spiritum protinus excussit, ita ut ad eum redire ulterius non auderet.
3 Petr. Velim nosse, si haec tanta miracula virtute semper orationis impetrabat, an aliquando etiam solo voluntatis exhibebat nutu.
4 Gregor. Qui devota mente Deo adhaerent, cum rerum necessitas exposcit, exhibere signa modo utroque solent, ut mira quaeque aliquando ex prece faciant, aliquando ex potestate. Cum enim Ioannes dicat: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri [Ioan. I, 12]. Qui filii Dei [Haec urbs nunc diruta, Valeriae provinciae erat.] ex potestate sunt, quid mirum si signa facere ex potestate valeant?
5 Quia enim utroque modo miracula exhibeant, testatur Petrus [Act. IX], qui Thabitham mortuam orando suscitavit, Ananiam vero et Sapphiram [Act. V] mentientes morti increpando tradidit. Neque enim orasse in eorum exstinctione legitur, sed solummodo culpam quam perpetraverant increpasse.
6 Constat ergo quod aliquando haec ex potestate, aliquando vero exhibent ex postulatione, dum et istis vitam increpando abstulit, et illi reddidit orando. Nam duo quoque fidelis famuli Dei Benedicti facta nunc replico, in quibus aperte clareat, aliud hunc accepta divinitus ex potestate, aliud ex oratione potuisse.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.109 csg213.53 csg214.49

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik