monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, XXIX_G ΚΕΦΑΛ. ΚΘ′. Περὶ τοῦ γεμισθέντος πίθου ἐλαίου διὰ προσευχῆς αὐτοῦ. <<<     >>> XXX_G ΚΕΦΑΛ. Λ′. Περὶ τοῦ δαιμονιοῦντος μοναχοῦ, καὶ διὰ μαξίλλης τοῦ ἁγίου ἰαθέντος.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XXIX_L De dolio vacuo, oleo repleto.

1 Qua increpatione completa, sese cum eisdem fratribus in orationem dedit. In eo autem loco ubi cum fratribus orabat, vacuum erat ab oleo dolium [Gemet., per calcaneum. Porro non dissimile miraculum a sancto Spiridione Cypriorum episcopo factum refert Socrates, l. I Ecclesiast. Hist., c. 12: Fures media nocte caulas eius clanculo ingressi, oves inde abducere tentabant. Sed Deus qui pastorem ipsum servabat, oves quoque eius conservavit; fures enim invisibili quadam virtute constricti tenebantur. Quos tamen postea liberos dimisit et ariete donavit, adiecto hoc facete dicto: Ne, inquit, frustra vigilasse videamini. Adhuc similius occurrit apud Greg. Turon., l. de Vit. Patrum, c. 14.] et coopertum. Cumque sanctus vir in oratione persisteret, coepit operimentum eiusdem dolii oleo excrescente sublevari. Quo commoto atque sublevato, oleum quod excreverat, ora dolii transiens, pavimentum loci in quo incubuerat [Colb., τινὸς μονάζοντος.] inundabat. Quod Benedictus Dei famulus ut aspexit, protinus orationem complevit, atque in pavimentum oleum defluere cessavit.
2 Tunc diffidentem inobedientemque fratrem latius admonuit, ut fidem habere disceret et humilitatem. Idem vero frater salubriter correptus erubuit: quia venerabilis Pater virtutem omnipotentis Dei, quam admonitione intimaverat, miraculis ostendebat; nec erat iam ut quisquam de eius promissionibus dubitare posset, qui in uno eodemque momento pro vitreo vase pene vacuo plenum oleo dolium reddidisset.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.108 csg213.53 csg214.48

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik