monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, XXVIII_G ΚΕΦΑΛ. ΚΗ′. Περὶ τοῦ ῥιφέντος ἀνακλασταρίου σὺν τῷ ἐλαίω, κατ᾽ ἐπιτροπὴν αὐτοῦ, καὶ μὴ κλασθέντος. <<<     >>> XXIX_G ΚΕΦΑΛ. ΚΘ′. Περὶ τοῦ γεμισθέντος πίθου ἐλαίου διὰ προσευχῆς αὐτοῦ.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XXVIII_L De ampulla vitrea in saxis proiecta et non fracta.

1 Eo quoque tempore quo alimentorum inopia Campaniam graviter affligebat, vir Dei diversis indigentibus monasterii sui cuncta tribuerat, ut pene nihil in cellario nisi parum quid olei in vitreo vase remaneret. Tunc quidam subdiaconus Agapitus nomine advenit, magnopere postulans ut sibi aliquantulum olei dari debuisset.
2 Vir autem Domini, qui cuncta decreverat in terra tribuere, ut in coelo omnia reservaret, hoc ipsum parum quod remanserat olei, iussit petenti dari. Monachus vero qui cellarium tenebat audivit quidem iubentis verba, sed implere distulit. Cumque post paululum si id quod iusserat datum esset inquireret, respondit monachus se minime dedisse; quia si illud ei tribueret, omnino nihil fratribus remaneret.
3 Tunc iratus, aliis praecepit ut hoc ipsum vas vitreum in quo parum olei remansisse videbatur, per fenestram proiicerent, ne in cella aliquid per inobedientiam remaneret. Factumque est. Sub fenestra autem eadem ingens praecipitium patebat saxorum molibus asperum. Proiectum itaque vas vitreum venit in saxis [Germ., duo Carnot., 2 Theod., Compend. et Longip., Corvus. Non sic lectum a Zacharia papa.], sed sic mansit incolume ac si proiectum minime fuisset: ita ut neque frangi, neque oleum effundi potuisset.
4 Quod vir Domini praecepit levari, atque, ut erat integrum, petenti tribuit. Tunc collectis fratribus, inobedientem monachum de infidelitate sua et superbia coram omnibus increpavit.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.107 csg213.52 csg214.47

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik