monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, XXVII_G ΚΕΦΑΛ. ΚΖ′ Περὶ τῶν εὑρεθέντων ιγ᾽ νομισμάτων διὰ προσευχῆς τοῦ ἁγίου. <<<     >>> XXVIII_G ΚΕΦΑΛ. ΚΗ′. Περὶ τοῦ ῥιφέντος ἀνακλασταρίου σὺν τῷ ἐλαίω, κατ᾽ ἐπιτροπὴν αὐτοῦ, καὶ μὴ κλασθέντος.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XXVII_L De solidis per miraculum debitori redditis.

1 Neque illud taceam quod eius discipulus Peregrinus nomine narrare consueverat: quia die quadam fidelis vir quidam necessitate debiti compulsus, unum sibi fore remedium credidit, si ad Dei virum pergeret, et quae eum urgeret debiti necessitas, indicaret. Venit itaque ad monasterium, omnipotentis Dei famulum reperit, et quia a creditore suo pro duodecim solidis graviter affligeretur, intimavit.
2 Cui venerabilis Pater nequaquam se habere duodecim solidos respondit, sed tamen eius inopiam blanda locutione consolatus, ait: Vade, et post biduum revertere, quia deest hodie quod tibi debeam dare. In ipso autem biduo more suo in oratione fuit occupatus. Cumque die tertio is qui necessitate debiti affligebatur, rediret, super arcam monasterii, quae erat frumento plena, subito tredecim solidi sunt inventi.
3 Quos vir Dei deferri iussit, et afflicto petitori tribui, dicens, ut duodecim redderet, et unum in expensis propriis haberet.
4 Sed ad ea nunc redeam, quae eius discipulis in libri huius exordio praedictis referentibus agnovi. Quidam vir gravissima adversarii sui aemulatione laborabat, cuius ad hoc usque odium prorupit, ut ei nescienti in potu venenum daret [Reg., ἠθέλησεν. Colb., ηὐτομόλησεν.]. Quod quamvis vitam auferre non valuit, cutis tamen colorem mutavit, ita ut diffusa in corpore eius varietas leprae morem imitari videretur.
5 Sed ad Dei hominem deductus salutem pristinam citius recepit: nam mox ut eum contigit, omnem cutis illius varietatem fugavit.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.106 csg213.52 csg214.46

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik