Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XXV_L De monacho qui de monasterio discedens, draconem in itinere invenit.
1 | Gregorius. Quidam autem eius monachus mobilitati mentem dederat , et permanere in monasterio nolebat. Cumque eum vir Dei assidue corriperet, et frequenter admoneret, ipse vero nullo modo consentiret in congregatione persistere, atque importunis precibus ut relaxaretur immineret, quadam die idem venerabilis Pater, nimietatis eius taedio affectus, iratus iussit ut discederet. |
2 | Qui mox ut monasterium exiit, contra se assistere aperto ore draconem in itinere invenit. Cumque eum idem draco qui apparuerat devorare vellet, coepit ipse tremens et palpitans magnis vocibus clamare, dicens: Currite , currite, quia draco iste me devorare vult. Currentes autem fratres draconem minime viderunt, sed trementem atque palpitantem monachum ad monasterium reduxerunt. |
3 | Qui statim promisit nunquam se esse a monasterio recessurum, atque ex hora eadem in sua promissione permansit: quippe qui sancti viri orationibus contra se assistere draconem viderat, quem prius non videndo sequebatur. |