monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, XXIII_G ΚΕΦΑΛ. ΚΓ′. Περὶ τῶν χωρισθεισῶν παρ᾽ αὐτοῦ τῆς κοινωνίας μοναστριῶν. <<<     >>> XXIV_G ΚΕΦΑΛ. ΚΔ′. Περὶ τοῦ μοναχοῦ τοῦ παρὰ γνώμην τοῦ ἁγίου εἰς τοὺς γονεῖς ἀπελθόντος, κᾀκεῖ τελειωθέντος.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XXIII_L De sanctimonialibus quae post mortem per eius oblationem communioni Ecclesiae sunt redditae.

1 Gregorius. Vix ipsa, Petre, communis eius locutio a virtutis erat pondere vacua: quia cuius cor sese in alta suspenderat, nequaquam verba de ore illius incassum cadebant. Si quid vero unquam non iam decernendo, sed minando diceret, tantas vires sermo illius habebat, ac si hoc non dubie atque suspense, sed iam per sententiam protulisset.
2 Nam non longe ab eius monasterio duae quaedam sanctimoniales feminae nobiliori genere exortae, in loco proprio conversabantur; quibus quidam religiosus vir ad exterioris vitae usum praebebat obsequium. Sed sicut nonnullis solet nobilitas generis parere ignobilitatem mentis, ut minus se in hoc mundo despiciant, qui plus se caeteris aliquid fuisse meminerunt; necdum praedictae sanctimoniales feminae perfecte linguam suam sub habitus sui freno restrinxerant, et eumdem religiosum virum qui ad exteriora necessaria eis obsequium praebebat, incautis saepe sermonibus ad iracundiam provocabant.
3 Qui dum diu ista toleraret, perrexit ad Dei hominem, quantasque pateretur verborum contumelias, enarravit. Vir autem Dei haec de illis audiens, eis protinus mandavit, dicens: Corrigite linguam vestram; quia si not emendaveritis, excommunico [Abest Gothorum a tribus Carnot., Germ., Norm. et pler. In Graeca vers. non legitur.] vos. Quam videlicet excommunicationis sententiam non proferendo intulit, sed minando [Carnot., Longip. et primus Theod., Goth. Comes, ut in Graec. Alter Theod. habet Goth. rex.]. Illae autem a pristinis moribus nihil mutatae, intra paucos dies defunctae sunt, atque in ecclesia sepultae [Theudeberti regis Francorum dux, de quo lege Greg. Tur. l. III Hist. Franc., c. 32.]. Cumque in eadem ecclesia missarum solemnia celebrarentur, atque ex more diaconus clamaret: Si quis non communicat, de locum, nutrix earum quae pro eis oblationem Domino offerre consueverat, eas de sepulcris suis progredi et exire de ecclesia videbat.
4 Quod dum saepius cerneret, quia ad vocem diaconi clamantis exibant foras, atque intra ecclesiam permanere non poterant, ad memoriam reduxit quae vir Dei illis adhuc viventibus mandavit. Eas quippe se communione privare dixerat, nisi mores suos et verba corrigerent. Tunc servo Dei cum gravi moerore indicatum est, qui manu sua protinus oblationem dedit, dicens: Ite et hanc oblationem [Gemet., Aud. et Prat., Calliculam. Lyr., galliculam. Caligae numerantur inter calceamenta aut vestimenta monachorum initio reg. sancti Pachomii et in prologo, nec non in reg. S. P. Benedicti, cap. 55. Lege Hieronymum in praef. ad reg. sancti Pachomii: Nihil habent in cellulis (Tabennenses) praeter psiathium . . . . . baltheolum lineum, et caligas et baculum. Primus Theod. habet caligam, secundus ligulam.] pro eis offerri Domino facite, et ulterius excommunicatae non erunt Quae dum oblatio pro eis fuisset immolata, et a diacono iuxta morem clamatum est, ut non communicantes ab ecclesia exirent, illae exire ab ecclesia ulterius visae non sunt.
5 Qua ex re indubitanter patuit quia dum inter eos qui communione privati sunt, minime recederent, communionem a Domino per servum Domini recepissent
6 Petr. Mirum valde, quamvis venerabilem et sanctissimum virum, adhuc tamen in hac carne corruptibili degentem, potuisse animas solvere in illo iam invisibili iudicio constitutas.
7 Gregor. Numquidnam, Petre, in hac adhuc carne non erat, qui audiebat: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quae solveris super terram, soluta erunt et in coelis [Matth. XVI, 19]? Cuius nunc vicem in ligando et solvendo [Bigot., pietas matris.] obtinent qui locum sancti regiminis fide et moribus tenent [Lyr., Big., Prat., pergit.]. Sed ut tanta valeat homo de terra, coeli et terrae Conditor in terram venit e coelo, atque ut iudicare caro etiam de spiritibus possit, hoc ei largiri dignatus est, factus pro hominibus Deus caro: quia inde surrexit ultra se infirmitas nostra, unde sub se infirmata est firmitas Dei.
8 Petr. Cum virtute signorum concorditer loquitur ratio verborum.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.102 csg213.50 csg214.44

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik