monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, XXII_G ΚΕΦΑΛ. ΚΒ′. Περὶ τοῦ κατ᾽ ὄναρ χρηματισμοῦ, ἕνεκεν τῆς οἰκοδομῆς τῆς ἐν Τεῤῥακίν;ͅ μονῆς. <<<     >>> XXIII_G ΚΕΦΑΛ. ΚΓ′. Περὶ τῶν χωρισθεισῶν παρ᾽ αὐτοῦ τῆς κοινωνίας μοναστριῶν.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XXII_L De fabrica monasterii Tarracinensis per visionem ab eo disposita.

1 Gregorius. Alio quoque tempore a quodam fideli viro fuerat rogatus ut in eius praedio iuxta Tarracinensem [Aud., Lyr., Prat., eductus. Gemet., ductus.] urbem missis discipulis suis construere monasterium debuisset. Qui roganti consentiens, deputatis fratribus Patrem constituit, et quis ei secundus esset [Reg., βασιλείας et paulo post, ἁγνείᾳ καὶ ἀναστροφῇ. In Colb. tantum legitur. οὖν ἀναστροφῇ; quod Latinum textum melius repraesentat.] dicens: Ite, et die illo ego venio, et ostendo vobis in quo loco oratorium, in quo refectorium fratrum, in quo susceptionem hospitum, vel quaeque sunt necessaria, aedificare debeatis.
2 Qui benedictione percepta illico perrexerunt, et constitutum diem magnopere praestolantes, paraverunt omnia quae his qui cum tanto Patre venire potuissent, videbantur esse necessaria. Nocte vero eadem qua promissus illucescebat dies, eidem servo Dei quem illic Patrem constituerat, atque eius praeposito vir Domini in somnis apparuit, et loca singula ubi quid aedificare debuissent [Mss. κρέα.] subtiliter designavit.
3 Cumque utrique a somno surgerent, sibi invicem quod viderant, retulerunt. Non tamen visioni illi omnimodo fidem dantes, virum Dei sicut se venire promiserat, exspectabant. Cumque vir Dei constituto die minime venisset, ad eum cum moerore reversi sunt, dicentes: Exspectavimus, Pater, ut venires sicut promiseras, et nobis ostenderes ubi quid aedificare deberemus, et non venisti.
4 Quibus ipse ait: Quare, fratres, quare ista dicitis? Nunquid sicut promisi, non veni? Cui cum ipsi dicerent: Quando venisti? respondit: Nunquid utrisque vobis dormientibus non apparui, et loca singula designavi? Ite, et sicut per visionem audistis [Reg., τοῖς μέρεσιν.], omne habitaculum monasterii ita construite.
5 Qui haec audientes, vehementer admirati, ad praedictum praedium sunt reversi, et cuncta habitacula sicut ex revelatione [Reg., σήτλας. Colb., σίκλας.] didicerant construxerunt.
6 Petr. Doceri velim quo fieri ordine potuit ut longe iret, responsum dormientibus diceret, quod ipsi per visionem audirent et recognoscerent.
7 Gregor. Quid est quod perscrutans rei gestae ordinem ambigis, Petre? Liquet profecto, quia mobiliolioris [Excusi, θαυμάσοντες δὲ πάντες. Ita restituimus ex Mss. et ex grammaticae legibus.] naturae est spiritus quam corpus. Et certe Scriptura teste novimus quod propheta ex-Iudaea sublevatus [Dan. XXIV, 32], repente est cum prandio in Chaldaea depositus, quo videlicet prandio prophetam refecit, seque repente in Iudaea iterum invenit.
8 Si igitur tam longe Habacuc potuit sub momento corporaliter ire et prandium deferre, quid mirum si Benedictus Pater obtinuit quatenus iret per spiritum, et fratrum quiescentium spiritibus necessaria narraret, ut sicut ille ad cibum corporis corporaliter perrexit, ita iste ad institutionem spiritalis vitae spiritaliter pergeret?
9 Petr. Manus tuae locutionis tersit a me, fateor, dubietatem mentis; sed velim nosse in communi locutione qualis iste vir fuerit.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.100 csg213.49 csg214.42

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik