Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XXI_L De ducentis farinae modiis famis tempore ante viri Dei cellam inventis.
1 | Alio quoque tempore in eadem Campaniae regione fames incubuerat , magnaque omnes alimentorum indigentia coangustabat. Iamque in Benedicti monasterio triticum deerat: panes vero pene omnes consumpti fuerant, ut non plus quam quinque ad refectionis horam fratribus inveniri potuissent. |
2 | Cumque eos venerabilis Pater contristatos cerneret, eorum pusillanimitatem studuit modesta increpatione corrigere, et rursum promissione sublevare, dicens: Quare de panis inopia vester animus contristatur? Hodie quidem minus est, sed die crastina abundanter habebitis. Sequenti autem die ducenti farinae modii ante fores cellae in saccis inventi sunt, quos omnipotens Deus quibus deferentibus transmisisset, nunc usque manet incognitum. |
3 | Quod cum fratres cernerent, Domino gratias referentes, didicerunt iam de abundantia nec in egestate dubitare. |
4 | Petr. Dic, quaeso te: nunquid non credendum est huic Dei famulo semper prophetiae spiritum adesse potuisse? an per intervalla temporum eius mentem prophetiae spiritus implebat? |
5 | Gregor. Prophetiae spiritus, Petre, prophetarum mentes non semper irradiat: quia sicut de sancto Spiritu scriptum est: Ubi vult spirat ; ita sciendum est, quia et quando vult aspirat. Hinc est enim quod Nathan a rege requisitus si construere templum posset, prius consensit et postmodum prohibuit. |
6 | Hinc est quod Elisaeus cum flentem mulierem cerneret, causamque nescisset, ad prohibentem hanc puerum dicit: Dimitte eam, quia anima eius in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi . Quod omnipotens Deus ex magnae pietatis dispensatione disponit: quia dum prophetiae spiritum aliquando dat, et aliquando subtrahit, prophetantium mente et elevat in celsitudine, et custodit in humilitate; ut et accipientes spiritum inveniant quid de Deo sint, et rursum prophetiae spiritum non habentes cognoscant quid sint de semetipsis. |
7 | Petr. Ita hoc esse, ut asseris, magna ratio clamat. Sed, quaeso, de venerabili Patre Benedicto quidquid adhuc animo occurrit, exsequere. |