monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, XX_G ΚΕΦΑΛ. Κ′. Περὶ τοῦ μοναχοῦ τοῦ κατὰ διάνοιαν ἐξουθενοῦντος τὸν ἅγιον. <<<     >>> XXI_G ΚΕΦΑΛ. ΚΑ′. Περὶ τοῦ εὑρεθέντος ἀλεύρου ἐν καιρῷ λιμοῦ ἔμπροσθεν τῆς τοῦ ἁγίου κέλλης.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XX_L De cogitatione monachi superba a Dei viro cognita.

1 Quadam quoque die dum venerabilis Pater vespertina iam hora corporis alimenta perciperet, eius monachus cuiusdam defensoris [Ita Mss., ubi Editi habent, dicenda sunt.] filius fuerat, qui ei ante mensam lucernam tenebat. Cumque vir Dei ederet, ipse autem cum lucernae ministerio astaret, coepit per superbiae spiritum [Eadem exempla profert Theodoretus in praefat. Hist. Relig.] in mente sua tacitus volvere, et per cogitationem dicere: Quis est hic cui ego manducanti assisto, lucernam teneo, servitium impendo? Quis sum ego, ut isti serviam? Ad quem vir Dei statim conversus, vehementer coepit eum increpare, dicens: Signa cor tuum, frater, quid est quod loqueris? signa cor tuum. Vocatisque statim fratribus, praecepit ei lucernam de manibus tolli, ipsum vero iussit a ministerio recedere, et sibi hora eadem quietum sedere.
2 Qui requisitus a fratribus quid habuerit in corde, per ordinem narravit quanto superbiae spiritu intumuerat, et quae contra virum Dei verba per cogitationem tacitus dicebat. Tunc liquido omnibus patuit quod venerabilem Benedictum latere nil posset, in cuius auribus tacitae etiam cogitationis verba sonuissent [Reg. δεσμῷ. Colb. convenit cum Editis, cui θεσμῷ praeferunt.].
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.98 csg213.47 csg214.39

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik