monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, XIX_G ΚΕΦΑΛ. ΙΘ′. Περὶ τοῦ λαβόντος παρὰ μοναστρίας ἐγχείρια, καὶ ὑπὸ τοῦ ἁγίου ἐλεγχθέντος. <<<     >>> XX_G ΚΕΦΑΛ. Κ′. Περὶ τοῦ μοναχοῦ τοῦ κατὰ διάνοιαν ἐξουθενοῦντος τὸν ἅγιον.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XIX_L De mappularum receptione ab eodem cognita.

1 Non longe autem a monasterio vicus erat in quo non minima [Seg. διάλογος.] multitudo hominum ad fidem Dei ab idolorum cultu Benedicti fuerat exhortatione conversa. Ibi quoque quaedam sanctimoniales feminae inerant, et crebro illuc pro exhortandis animabus fratres suos mittere Benedictus Dei famulus curabat. Quadam vero die misit ex more; sed is qui missus fuerat monachus, post admonitionem factam, a sanctimonialibus feminis rogatus mappulas accepit [Mss. ἀρχιδιάκονον. Infra diaconus simpliciter nuncupatur, tam in textu Lat. quam in translatione Graeca.]. sibique eas abscondit in sinu.
2 Qui mox ut reversus est, eum vir Dei vehementissima amaritudine coepit increpare, dicens: Quomodo ingressa est iniquitas in sinum tuum? At ille obstupuit, et quid egisset oblitus, unde corripiebatur ignorabat. Cui ait: Nunquid ego illic praesens non eram quando ab ancillis Dei mappulas accepisti, tibique eas in sinum misisti? Qui mox eius vestigiis provolutus, stulte se egisse poenituit, et eas quas in sinu absconderat, mappulas proiecit.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.97 csg213.47 csg214.39

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik