monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, XVIII_G ΚΕΦΑΛ. ΙΗ′. Περὶ τοῦ ἀποκρύψαντος τὸ φλασκίον ἐν τῇ ὁδῷ, καὶ ἐκ προοράσεως τοῦ ἁγίου ἐλεγχθέντος. <<<     >>> XIX_G ΚΕΦΑΛ. ΙΘ′. Περὶ τοῦ λαβόντος παρὰ μοναστρίας ἐγχείρια, καὶ ὑπὸ τοῦ ἁγίου ἐλεγχθέντος.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XVIII_L De flascone abscondito, et a viro Dei per spiritum cognito.

1 Quodam quoque tempore Exhilaratus noster, quem ipse conversum nosti, tranmissus a domino suo fuerat, ut Dei viro in monasterium vino plena duo lignea vascula quae vulgo flascones vocantur, deferret: qui unum detulit, alterum vero pergens in itinere abscondit. Vir autem Domini, quem facta absentia latere non poterant, unum cum gratiarum actione suscepit, et discedentem puerum monuit, dicens: Vide, fili, ne de illo flascone quem abscondisti bibas, sed inclina illum caute, et invenies quid intus habet. Qui confusus valde a Dei homine exivit. Et reversus volens adhuc probare quod audierat, cum flasconem inclinasset, de eo protinus serpens egressus est.
2 Tunc praedictus Exhilaratus puer, per hoc quod in vino reperit, expavit malum quod fecit.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.97 csg213.47 csg214.38

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik