monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, XVII_G ΚΕΦΑΑ. ΙΖ′. Περὶ τῆς ἐρημώσεως τοῦ μοναστηρίου αὐτοῦ προφητείας. <<<     >>> XVIII_G ΚΕΦΑΛ. ΙΗ′. Περὶ τοῦ ἀποκρύψαντος τὸ φλασκίον ἐν τῇ ὁδῷ, καὶ ἐκ προοράσεως τοῦ ἁγίου ἐλεγχθέντος.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XVII_L De destructione monasterii viri Dei ab ipso praedicta.

1 Gregorius. Vir quidam nobilis Theoprobus nomine, eiusdem Benedicti Patris fuerat admonitione conversus, qui pro vitae suae merito magnam apud eum familiaritatis fiduciam habebat. Hic cum quadam die eius cellam fuisset ingressus, hunc amarissime flentem reperit. Cumque diu subsisteret, eiusque non finiri lacrymas videret, nec tamen ut vir Dei consueverat orando plangeret, sed moerendo, quaenam causa tanti luctus existeret, inquisivit.
2 Cui vir Dei illico respondit: Omne hoc monasterium quod construxi, et cuncta quae fratribus praeparavi, omnipotentis Dei iudicio gentibus tradita sunt. Vix autem obtinere potui ut mihi ex hoc loco animae concederentur. Cuius vocem tunc Theoprobus audivit, nos autem cernimus, qui destructum modo a Langobardorum gente eius monasterium scimus. Nocturno enim tempore et quiescentibus fratribus, nuper illic Langobardi ingressi sunt; qui diripientes omnia, ne unum quidem hominem illic tenere potuerunt: sed implevit omnipotens Deus quod fideli famulo Benedicto promiserat, ut si res gentibus traderet, animas custodiret. Qua in re Pauli [Act. XXVII] vicem video tenuisse Benedictum, cuius dum navis rerum omnium iacturam pertulit, ipse in consolatione vitam omnium qui eum comitabantur, accepit.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.96 csg213.46 csg214.37

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik