monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, XVI_G ΚΕΦΑΛ. Ις′ Περὶ τοῦ δαιμονιοῦντος κληρικοῦ, καὶ διὰ προσευχῆς αὐτοῦ ἰαθέντος. <<<     >>> XVII_G ΚΕΦΑΑ. ΙΖ′. Περὶ τῆς ἐρημώσεως τοῦ μοναστηρίου αὐτοῦ προφητείας.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XVI_L De clerico a daemonio ad tempus liberato.

1 Eodem quoque tempore quidam Aquinensis Ecclesiae clericus daemonio vexabatur, qui a venerabili viro Constantio eiusdem Ecclesiae antistite per multa fuerat martyrum loca transmissus, ut sanari potuisset.
2 Sed sancti Dei martyres noluerunt ei sanitatis donum tribuere, ut quanta esset in Benedicto gratia demonstrarent. Ductus itaque est ad omnipotentis Dei famulum Benedictum: qui Iesu Christo Domino preces fundens, antiquum hostem de obsesso homine protinus expulit. Cui sanato praecepit, dicens: Vade, et posthac carnem non comedas; et ad sacrum ordinem nunquam accedere praesumas; quacunque autem die sacrum ordinem temerare praesumpseris statim iuri diaboli iterum mancipaberis. Discessit igitur clericus sanus, et sicut terrere solet animum poena recens, ea quae vir Dei praeceperat, interim custodivit.
3 Cum vero post annos multos omnes priores illius de hac luce migrassent, et minores suos sibimet superponi in sacris ordinibus cerneret, verba viri Dei quasi ex longo tempore oblitus postposuit, atque ad sacrum ordinem accessit: quem mox is qui reliquerat diabolus tenuit, eumque vexare quousque animam eius excuteret, non cessavit.
4 Petr. Iste vir Dei Divinitatis, ut video, etiam secreta penetravit, quia perspexit hunc clericum idcirco diabolo traditum, ne ad sacrum ordinem auderet accedere.
5 Gregor. Quare Divinitatis secreta non nosset, qui Divinitatis praecepta servavit, cum scriptum sit: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est [I Cor. VI, 17]?
6 Petr. Si unus fit cum Domino spiritus qui Domino adhaeret, quid est quod iterum idem egregius praedicator dicit: Quis novit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit [Rom. XI, 34]? Valde enim esse inconveniens videtur eius sensum cum quo unus factus fuerit , ignorare.
7 Gregor. Sancti viri in quantum cum Deo unum sunt, sensum Domini non ignorant. Nam idem quoque apostolus dicit: Quis enim scit hominum quae hominis sunt, nisi spiritus hominis qui est in ipso? Ita et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei [I Cor. II, 11]. Qui, ut se ostenderet nosse quae Dei sunt, adiunxit: Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est [Ibid., 12]. Hinc iterum dicit: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se; nobis autem revelavit per Spiritum suum [Ibid., 9].
8 Petr. Si ergo eidem apostolo ea quae Dei sunt, per Dei Spiritum fuerant revelata, quomodo super hoc quod proposui , praemisit dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius [Rom. XI, 33]! Sed rursum mihi haec dicenti alia suboritur quaestio.
9 Nam David propheta Domino loquitur, dicens: In labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui [Psal. CXVIII, 13]. Et cum minus sit nosse quam etiam pronuntiare, quid est quod Paulus incomprehensibilia esse Dei iudicia asserit, David autem haec se omnia non solum nosse, sed etiam in labiis pronuntiasse testatur?
10 Gregor. Ad utraque haec tibi superius sub brevitate respondi, dicens, quod sancti viri inquantum cum Domino unum sunt, sensum Domini non ignorant. Omnes enim qui devote Dominum sequuntur, etiam devotione cum Deo sunt, et adhuc carnis corruptibilis gravati pondere, cum Deo non sunt. Occulta itaque Dei iudicia inquantum coniuncti sunt, sciunt; inquantum disiuncti sunt, nesciunt.
11 Quia enim secreta eius adhuc perfecte non penetrant, incomprehensibilia eius iudicia esse testantur: quia vero mente ei inhaerent, atque inhaerendo, vel sacris Scripturae eloquiis vel occultis revelationibus inquantum accipiunt agnoscunt, et noverunt haec et pronuntiant. Iudicia itaque quae Deus tacet nesciunt, quae Deus loquitur sciunt.
12 Unde et David propheta cum dixisset: In labiis meis pronuntiavi omnia iudicia [Psal. CXVIII, 13], protinus addidit, oris tui, ac si aperte dicat: Illa ego iudicia et nosse et pronuntiasse potui, quae te dixisse cognovi. Nam ea quae ipse non loqueris, nostris procul dubio cognitionibus abscondis.
13 Concordat ergo prophetica apostolicaque sententia: quia et incomprehensibilia sunt Dei iudicia, et tamen quae de ore eius prolata fuerint, humanis labiis pronuntiantur: quoniam sciri ab hominibus et prolata per Deum possunt, et occulta non possunt .
14 Petr. In obiectione meae quaestiunculae patuit causa rationis . Sed quaeso te, si qua sunt adhuc de huius viri virtutibus, subiunge.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.93 csg213.45 csg214.36

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, XVI_G ΚΕΦΑΛ. Ις′ Περὶ τοῦ δαιμονιοῦντος κληρικοῦ, καὶ διὰ προσευχῆς αὐτοῦ ἰαθέντος. <<<     >>> XVII_G ΚΕΦΑΑ. ΙΖ′. Περὶ τῆς ἐρημώσεως τοῦ μοναστηρίου αὐτοῦ προφητείας.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16L

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik