monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, XIV_G ΚΕΦΑΛ. ΙΔ′. Περὶ Τοτίλα τοῦ ῥηγὸς πειράσαντος τὸν ἅγιον. <<<     >>> XV_G ΚΕΦΑΛ. ΙΕ′. Περὶ ἧς ἐξέθετο προφητείας τῷ αὐτῷ ῥηγί.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XIV_L De simulatione regis Totilae deprehensa.

1 Gregorius. Oportet, Petre, ut interim sileas, quatenus adhuc maiora cognoscas. Gothorum namque temporibus, cum rex eorum Totila sanctum virum prophetiae habere spiritum audisset, ad eius monasterium pergens, paulo longius substitit, eique se venturum esse nuntiavit. Cui dum protinus mandatum de monasterio fuisset ut veniret, ipse, sicut perfidae mentis fuit, an vir Dei prophetiae spiritum haberet explorare conatus est.
2 Quidam vero eius spatharius Riggo dicebatur, cui calceamenta sua praebuit, eumque indui vestibus regalibus fecit, quem quasi in persona sua pergere ad Dei hominem praecepit. In cuius obsequio tres qui sibi prae caeteris adhaerere consueverant, comites misit, scilicet, Vult, Ruderic, et Blidin, ut ante servi Dei oculos ipsum regem Totilam esse simulantes, eius lateribus obambularent; cui alia quoque obsequia atque spatharios praebuit , ut tam ex eisdem obsequiis quam ex purpureis vestibus rex esse putaretur.
3 Cumque idem Riggo decoratus vestibus, obsequentum frequentia comitatus monasterium fuisset ingressus, vir Dei eminus sedebat. Quem venientem conspiciens, cum iam ab eo audiri potuisset, clamavit, dicens: Pone, fili, pone hoc quod portas: non est tuum. Qui Riggo protinus in terram cecidit, et quia tanto viro illudere praesumpsisset, expavit: omnesque qui cum eo ad hominem Dei veniebant, terrae consternati sunt.
4 Surgentes autem, ad eum propinquare minime praesumpserunt, sed ad suum regem reversi, nuntiaverunt trepidi in quanta velocitate fuerant deprehensi.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.90 csg213.43 csg214.34

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik