monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, XIII_G ΚΕΦΑΛ. ΙΓ′. Περὶ τοῦ σαρκικοῦ ἀδελφοῦ Βαλεντίνου μοναχοῦ. <<<     >>> XIV_G ΚΕΦΑΛ. ΙΔ′. Περὶ Τοτίλα τοῦ ῥηγὸς πειράσαντος τὸν ἅγιον.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XIII_L De fratre Valentiniani monachi, quem vir Dei in via comedisse cognovit.

1 Frater quoque Valentiniani eius monachi, cuius superius memoriam feci, vir erat laicus, sed religiosus. Qui ut servi Dei orationem perciperet, et germanum fratrem videret, annis singulis de loco suo ad cellam eius ieiunus venire consueverat. Quadam igitur die dum iter ad monasterium faceret, sese illi alter viator adiunxit, qui sumendos cibos in itinere portabat.
2 Cumque iam hora tardior excrevisset, dixit: Veni frater, sumamus cibum, ne lassemur in via. Cui ille respondit: Absit, frater, hoc non faciam, quia ad venerabilem Patrem Benedictum ieiunus semper pervenire consuevi. Quo responso percepto, ad horam conviator tacuit. Sed cum post hoc aliquantulum itineris spatium egissent, rursus admonuit ut manducarent.
3 Noluit consentire qui ieiunus pervenire decreverat. Tacuit quidem qui ad manducandum invitaverat, et cum eo ieiunus adhuc pergere ad modicum consensit. Cumque iter longius agerent, et eos tardior hora fatigaret ambulantes, invenerunt in itinere pratum et fontem, et quaeque poterant ad reficiendum corpus delectabilia videri.
4 Tunc conviator ait: Ecce aqua, ecce pratum, ecce amoenus locus, in quo possumus refici et parum quiescere, ut valeamus iter nostrum postmodum incolumes explere. Cum igitur et verba haec auribus, et loca oculis blandirentur, tertia admonitione persuasus, consensit et comedit: vespertina vero hora pervenit ad cellam.
5 Praesentatus autem venerabili Benedicto Patri, sibi orationem dari petiit: sed mox ei vir sanctus hoc quod in via egerat improperavit, dicens: Quid est, frater, quod malignus hostis, qui tibi per conviatorem tuum locutus est, semel tibi persuadere non potuit, secundo non potuit, at tertio suasit , et te ad hoc quod voluit superavit?
6 Tunc ille reatum infirmae suae mentis agnoscens, eius pedibus provolutus, tanto magis coepit culpam deflere et erubescere, quanto se cognovit etiam absentem in Benedicti Patris oculis deliquisse.
7 Petr. Ego sancti viri praecordiis Elisaei [IV Reg. V] spiritum video inesse, qui absenti discipulo praesens exstitit.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.89 csg213.43 csg214.32

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik