Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XII_L De monachis qui extra cellam comederant.
1 | Coepit vero inter ista vir Dei prophetiae etiam spiritu pollere, ventura praedicere, praesentibus etiam absentia nuntiare . Mos etenim cellae fuit, ut quoties ad responsum aliquod egrederentur fratres, cibum potumque extra cellam minime sumerent. |
2 | Cumque hoc de usu regulae sollicite servaretur, quadam die ad responsum fratres egressi sunt, et in eo tardiori compulsi sunt hora demorari. Qui manere iuxta religiosam feminam noverant, cuius ingressi habitaculum sumpserunt cibum. Cumque iam tardius ad cellam rediissent, benedictionem Patris ex more petierunt. Quos ille protinus percontatus est, dicens: Ubi comedistis? Qui responderunt: Nusquam. Quibus ille ait: Quare ita mentimini? |
3 | Nunquid illius talis feminae habitaculum non intrastis? nunquid hos atque illos cibos non accepistis? nunquid tot calices non bibistis? Cumque eis venerabilis Pater et hospitium mulieris, et genera ciborum, et numerum potionum diceret, recognoscentes cuncta quae egerant, ad eius pedes tremefacti ceciderunt, et se deliquisse confessi sunt. Ipse autem protinus culpam pepercit , perpendens quod in eius absentia ultra non facerent, quem praesentem sibi esse in spiritu scirent. |