monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, XI_G ΚΕΦΑΛ. ΙΑ′. Περὶ τοῦ συντριβέντος παιδὸς ἐν τῷ συμπτώματι. <<<     >>> XII_G ΚΕΦΑΛ. ΙΒ′. Περὶ τῶν μοναχῶν τῶν μεταλαμβανόντων τροφῆς παρὰ τὸν κανόνα.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XI_L De puerulo monacho parietis ruina confracto, et eius oratione sanato.

1 Rursus dum fratres parietem, quia res ita exigebat, paulo altius aedificarent, vir Dei in orationis studio intra cellae suae claustra morabatur. Cui antiquus hostis insultans apparuit, et ei quod ad laborantes fratres pergeret indicavit. Quod vir Dei per nuntium celerrime fratribus indicavit, dicens: Fratres, caute vos agite, quia ad vos hac hora malignus spiritus venit.
2 Is qui mandatum detulit, vix verba compleverat, et malignus spiritus eumdem parietem qui aedificabatur evertit, atque unum puerulum monachum cuiusdam curialis filium opprimens, ruina contrivit. Contristati omnes ac vehementer afflicti non damno parietis, sed contritione fratris, venerabili Patri Benedicto studuerunt celeriter cum gravi luctu nuntiare.
3 Tunc idem Pater Benedictus dilaceratum puerum ad se deferri iubet. Quem portare non nisi in sago potuerunt: quia collapsi saxa parietis, non solum eius membra, sed etiam ossa contriverant. Praecepitque vir Dei statim eum in cella sua in psiathio , quod vulgo matta vocatur , in quo orare consueverat, proiici, missisque foras fratribus cellam clausit: qui orationi instantius quam solebat incubuit.
4 Mira res, eadem hora hunc incolumem, atque ut prius valentem ad eumdem iterum laborem misit, ut ipse quoque parietem cum fratribus perficeret, de cuius se interitu antiquus hostis Benedicto insultare credidisset.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.87 csg213.42 csg214.32

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik