1 | Tunc in conspectu viri Dei placuit ut in eodem loco terram foderent. Quam dum fodiendo altius penetrarent, aereum illic idolum fratres invenerunt. Quo ad horam casu in coquinam proiecto, exire ignis repente visus est, atque in cunctorum monachorum oculis quia omne eiusdem coquinae aedificium consumeretur ostendit. |
2 | Cumque iaciendo aquam, et ignem quasi exstinguendo perstreperent, pulsatus eodem tumultu vir Dei advenit. Qui eumdem ignem in oculis fratrum esse, in suis vero non esse considerans, caput protinus in orationem flexit, et eos quos phantastico reperit igne deludi, revocavit fratres, ut oculos suos signarent monuit, ut et sanum illud coquinae aedificium assistere cernerent, et flammas quas antiquus hostis finxerat, non viderent. |