monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, IX_G ΚΕΦΑΛ. Θ′. Περὶ λίθου παμμεγέθους διὰ προσευχῆς αὐτοῦ ἐλαφροῦ γενομένου. <<<     >>> X_G ΚΕΦΑΛ. Ι′. Περὶ τοῦ εὑρεθέντος χαλκοῦ ζωδίου, ὅθεν ἐξῆλθεν ἐν φαντασίᾳ τὸ πῦρ.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT IX_L De ingenti saxo per viri Dei orationem levato.

1 Quadam die dum fratres habitacula eiusdem cellae construerent, lapis in medio iacebat quem in aedificium levare decreverant. Cumque eum duo vel tres movere non possent, plures adiuncti sunt, sed ita immobilis mansit, ac si radicitus in terra teneretur: ut palam daretur intelligi, quod super eum ipse per se antiquus hostis sederet, quem tantorum virorum manus movere non possent.
2 Difficultate igitur facta, ad virum Dei missum est ut veniret, et orando hostem repelleret ut lapidem levare possent. Qui mox venit, et orationem faciens benedictionem dedit, et tanta lapis celeritate levatus est, ac si nullum prius pondus habuisset.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.86 csg213.41 csg214.31