monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, VIII_G ΚΕΦΑΛ. Η′. Περὶ τοῦ ζυμωθέντος ἐν τῷ ἄρτω φαρμάκου. <<<     >>> IX_G ΚΕΦΑΛ. Θ′. Περὶ λίθου παμμεγέθους διὰ προσευχῆς αὐτοῦ ἐλαφροῦ γενομένου.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT VIII_L De pane veneno infecto per corvum longius proiecto.

1 Gregorius. Cum iam loca eadem in amorem Domini Dei nostri Iesu Christi longe lateque fervescerent, saecularem vitam multi relinquerent, et sub leni Redemptoris iugo cervicem cordis edomarent, sicut mos pravorum est invidere aliis virtutis bonum quod ipsi habere non appetunt, vicinae ecclesiae presbyter, Florentius nomine, huius nostri subdiaconi Florentii avus, antiqui hostis malitia percussus , sancti viri studiis coepit aemulari, eiusque conversationi derogare: quosque etiam posset, ab illius visitatione compescere.
2 Cumque iam se conspiceret eius profectibus obviare non posse, et conversationis illius opinionem crescere, atque multos ad statum vitae melioris, ipso quoque opinionis eius praeconio indesinenter vocari , invidiae facibus magis magisque succensus, deterior fiebat: quia conversationis illius appetebat habere laudem, sed habere laudabilem vitam nolebat.
3 Qui eiusdem invidiae tenebris caecatus, ad hoc usque perductus est, ut servo omnipotentis Dei infectum veneno panem quasi pro benedictione transmitteret. Quem vir Dei cum gratiarum actione suscepit, sed eum quae pestis lateret in pane non latuit. Ad horam vero refectionis illius ex vicina silva corvus venire consueverat, et panem de manu eius accipere.
4 Qui cum more solito venisset, panem quem presbyter transmiserat, vir Dei ante corvum proiecit, eique praecepit, dicens: In nomine Iesu Christi Domini nostri tolle hunc panem, et tali eum in loco proiice, ubi a nullo hominum possit inveniri. Tunc corvus aperto ore, expansis alis circa eumdem panem coepit discurrere, crocitare, ac si aperte diceret, et obedire se velle, et tamen iussa implere non posse.
5 Cui vir Domini praecipiebat iterum atque iterum, dicens: Leva, leva securus, atque ibi proiice ubi inveniri non possit. Quem diu demoratus, quandoque corvus momordit, levavit, et recessit. Post trium vero horarum spatium abiecto pane rediit, et de manu hominis Dei annonam quam consueverat accepit. Venerabilis autem Pater contra vitam suam inardescere sacerdotis animum videns, illi magis quam sibi doluit.
6 Sed praedictus Florentius, quia magistri corpus necare non potuit, se ad exstinguendas discipulorum animas accendit: ita ut in horto cellae, cui Benedictus inerat, ante eorum oculos nudas septem puellas mitteret, quae coram eis sibi invicem manus tenentes , et diutius ludentes, illorum mentes ad perversitatem libidinis inflammarent.
7 Quod vir sanctus de cella conspiciens, lapsumque adhuc tenerioribus discipulis pertimescens, idque pro sua solius persecutione fieri pertractans, invidiae locum dedit, atque oratoria cuncta quae construxerat, substitutis praepositis adiunctis fratribus ordinavit, et paucis secum monachis ablatis habitationem mutavit loci.
8 Moxque ut vir Dei eius odia humiliter declinavit, hunc omnipotens Deus terribiliter percussit. Nam cum praedictus presbyter stans in solario Benedictum discessisse cognosceret et exsultaret, perdurante immobiliter tota domus fabrica, hoc ipsum in quo stabat solarium cecidit, et Benedicti hostem conterens exstinxit.
9 Quod viri Dei discipulus, Maurus nomine , statim venerabili Patri Benedicto qui adhuc a loco eodem vix decem millibus aberat, aestimavit esse nuntiandum, dicens: Revertere, quia presbyter qui te persequebatur, exstinctus est. Quod vir Dei Benedictus audiens, sese in gravibus lamentationibus dedit, vel quia inimicus occubuit, vel quia de inimici morte discipulus exsultavit.
10 Qua de re factum est, ut eidem quoque discipulo poenitentiam indiceret, quod mandans talia, gaudere de inimici interitu praesumpsisset.
11 Petr. Mira sunt et multum stupenda quae dicis. Nam in aqua ex petra producta, Moysen [Num. XX.]; in ferro vero, quod ex profundo aquae rediit, Elisaeum [IV Reg. VI, 7]; in aquae itinere, Petrum [Matth. XIV, 29]; in corvi obedientia, Eliam [III Reg. XVII, 6]; in luctu autem mortis inimici, David video [II Reg. I, 11; XVIII, 33]. Ut perpendo, vir iste spiritu iustorum omnium plenus fuit.
12 Gregor. Vir Dei Benedictus, Petre, unius Dei spiritum habuit qui per concessae redemptionis gratiam electorum corda omnium implevit, de quo Ioannes dicit: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum [Ioan. I, 9]. De quo rursus scriptum est: De plenitudine eius nos omnes accepimus [Ibid., 16]. Nam sancti Dei homines potuerunt a Domino virtutes habere, non etiam aliis tradere.
13 Ille autem signa virtutis dedit subditis, qui se daturum signum Ionae promisit inimicis [Matth. XII, 39]: ut coram superbis mori dignaretur, coram humilibus resurgere: quatenus et illi viderent quod contemnerent, et isti quod venerantes amare debuissent. Ex quo mysterio actum est, ut dum superbi aspiciunt despectum mortis, humiles contra mortem acciperent gloriam potestatis.
14 Petr. Quaeso te post haec, ad quae loca vir sanctus migraverit, vel si aliquas in eis virtutes postmodum ostenderit, innotesce.
15 Gregor. Sanctus vir ad alia demigrans loca non hostem mutavit. Nam tanto post graviora praelia pertulit, quantum contra se aperte pugnantem ipsum malitiae magistrum invenit. Castrum namque quod Cassinum dicitur, in excelsi montis latere situm est, qui videlicet mons distenso sinu hoc idem castrum recepit, sed per tria millia in altum se subrigens, velut ad aera cacumen tendit: ubi vetustissimum fanum fuit, in quo ex antiquorum more gentilium a stulto rusticorum populo Apollo colebatur.
16 Circumquaque etiam in cultu daemonum luci succreverant, in quibus adhuc eodem tempore infidelium insana multitudo sacrificiis sacrilegis insudabat. Illuc itaque vir Dei perveniens, contrivit idolum, subvertit aram, succendit lucos, atque in ipso templo Apollinis oraculum beati Martini, ubi vero ara eiusdem Apollinis, fuit oraculum sancti Ioannis construxit, et commorantem circumquaque multitudinem praedicatione continua ad fidem vocabat . Sed haec antiquus hostis tacite non ferens, non occulte vel per somnium, sed aperta visione eiusdem Patris oculis sese ingerebat, et magnis clamoribus vim se perpeti conquerebatur, ita ut voces illius etiam fratres audirent, quamvis imaginem minime cernerent.
17 Ut enim discipulis suis venerabilis Pater dicebat, corporalibus eius oculis idem antiquus hostis teterrimus et succensus apparebat, qui in eum ore oculisque flammantibus saevire videbatur. Iam vero quae diceret audiebant omnes: prius enim hunc vocabat ex nomine. Cui cum vir Dei minime responderet, ad eius mox contumelias erumpebat.
18 Nam cum clamaret, dicens: Benedicte, Benedicte, et eum sibi nullo modo respondere conspiceret, protinus adiungebat: Maledicte, non Benedicte, quid mecum habes? quid me persequeris? Sed iam nunc spectanda sunt contra Dei famulum antiqui hostis nova certamina, cui pugnam quidem volens intulit, sed occasiones victoriae ministravit invitus.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.81 csg213.39 csg214.26

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, VIII_G ΚΕΦΑΛ. Η′. Περὶ τοῦ ζυμωθέντος ἐν τῷ ἄρτω φαρμάκου. <<<     >>> IX_G ΚΕΦΑΛ. Θ′. Περὶ λίθου παμμεγέθους διὰ προσευχῆς αὐτοῦ ἐλαφροῦ γενομένου.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8L

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik