Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT VI_L De ferro ex profundo aquae ad manubrium reverso.
1 | Alio quoque tempore Gothus quidam pauper spiritu ad conversionem venit: quem Dei vir Benedictus libentissime suscepit. Quadam vero die ei dari ferramentum iussit, quod ad falcis similitudinem falcastrum vocatur, ut de loco quodam vepres abscinderet, quatenus illic hortus fieri deberet. |
2 | Locus autem ipse quem mundandum Gothus susceperat, super ipsam laci ripam iacebat. Cumque Gothus idem densitatem veprium totius virtutis annisu succideret, ferrum de manubrio prosiliens in lacum cecidit, ubi scilicet tanta erat aquarum profunditas, ut spes requirendi ferramenti nulla iam esset. Itaque ferro perdito, tremebundus ad Maurum monachum cucurrit Gothus: damnum quod fecerat nuntiavit, et reatus sui egit poenitentiam. |
3 | Quod Maurus quoque monachus mox Benedicto famulo Dei curavit indicare. Vir igitur Domini Benedictus haec audiens accessit ad lacum : tulit de manu Gothi manubrium, et misit in lacum: et mox ferrum de profundo rediit, atque in manubrium intravit. Qui statim ferramentum Gotho reddidit, dicens: Ecce labora, et noli contristari. |