monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, V_G ΚΕΦΑΛ. Ε′. Περὶ τοῦ ἐξελθόντος χειμάῤῥου διὰ προσευχῆς αὐτοῦ ἐκ πέτρας ζώσης. <<<     >>> VI_G ΚΕΦΑΛ. ς′. Περὶ τοῦ ἐκπεσόντος ἐν τῇ λίμνῃ σιδηροῦ ἐργαλείου.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT V_L De aqua viri Dei oratione in montis vertice ex petra producta.

1 Ex his autem monasteriis quae in eodem loco construxerat, tria sursum in rupibus montis erant, et valde erat fratribus laboriosum, semper ad lacum descendere, ut aquam haurire debuissent : maxime quia e devexo montis latere erat grave descendentibus in timore periculum.
2 Tunc collecti fratres ex eisdem tribus monasteriis, ad Dei famulum Benedictum venerunt, dicentes: Laboriosum nobis est propter aquam quotidie usque ad lacum descendere, et idcirco necesse est ex eodem loco monasteria mutari. Quos blande consolans dimisit, et nocte eadem cum parvo puerulo nomine Placido, cuius superius memoriam feci, eiusdem montis rupem ascendit, ibique diutius oravit.
3 Et oratione completa, tres petras in loco eodem pro signo posuit, atque ad suum cunctis illic nescientibus monasterium rediit. Cumque die alia ad eum pro necessitate aquae praedicti fratres rediissent, dixit: Ite, et rupem illam in qua tres super invicem positas petras inveneritis, in modico cavate: valet enim omnipotens Deus etiam in illo montis cacumine aquam producere, ut vobis laborem tanti itineris dignetur auferre.
4 Qui euntes, rupem montis quam Benedictus praedixerat, iam sudantem invenerunt. Cumque in ea concavum locum fecissent, statim aqua repletus est, quae tam sufficienter emanavit, ut nunc usque ubertim defluat, atque ab illo montis cacumine usque ad inferiora derivetur.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.78 csg213.37 csg214.24

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik