monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, III_G ΚΕΦΑΛ Γ′. Περὶ τοῦ προσενεχθέντος αὐτῷ φαρμάκου ἐν ποτηρίω ὑελίνω. <<<     >>> IV_G ΚΕΦΑΛ. Δ′. Περί τινος μοναχοῦ ἐῶντος τὴν μονὴν καὶ σχολάζοντος εἰς γηΐνας θεωρίας.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT III_L De vase vitreo crucis signo rupto.

1 Gregorius. Recedente igitur tentatione, vir Dei quasi spinis erutis exculta terra de virtutum segete feracius fructus dedit. Praeconio itaque eximiae conversationis celebre nomen eius habebatur. Non longe autem monasterium fuit, cuius congregationis Pater defunctus est, omnisque ex illo congregatio ad eumdem venerabilem Benedictum venit, et magnis precibus ut eis praeesse deberet, petiit.
2 Qui diu negando distulit, suis illorumque fratrum moribus se convenire non posse praedixit: sed victus quandoque precibus assensum dedit. Cumque in eodem monasterio regularis vitae custodiam teneret, nullique ut prius per actus illicitos in dexteram laevamque partem deflectere a conversationis itinere liceret; suscepti fratres insane saevientes semetipsos prius accusare coeperunt, quia hunc sibi praeesse poposcerant: quorum scilicet tortitudo in norma eius rectitudinis offendebat.
3 Cumque sibi sub eo conspicerent illicita non licere, et se dolerent assueta relinquere, durumque esset quod in mente veteri cogebantur nova meditari, sicut pravis moribus semper gravis est vita bonorum, tractare de eius morte aliqui conati sunt, qui inito consilio venenum vino miscuerunt.
4 Et cum vas vitreum, in quo ille pestifer potus habebatur, recumbenti Patri, ex more monasterii, ad benedicendum fuisset oblatum, extensa manu Benedictus signum crucis edidit, et vas quod longius tenebatur, eodem signo rupit: sicque confractum est, ac si in illo vase mortis, pro cruce lapidem dedisset.
5 Intellexit protinus vir Dei, quia potum mortis habuerat, quod portare non potuit signum vitae: atque illico surrexit, et vultu placido, mente tranquilla convocatos fratres allocutus est, dicens: Misereatur vestri, fratres, omnipotens Deus; quare in me facere ista voluistis? Nunquid non prius dixi vobis, quia vestris ac meis moribus minime conveniret?
6 Ite, et iuxta vestros mores Patrem vobis quaerite, quia posthac me habere minime potestis. Tuncque ad locum dilectae solitudinis rediit, et solus in superni spectatoris oculis habitavit secum.
7 Petr. Minus patenter intelligo, quidnam sit, Habitavit secum.
8 Gregor. Si sanctus vir contra se unanimiter conspirantes, suaeque conversationi longe dissimiles, coactos diu sub se tenere voluisset, fortassis sui vigoris usum et modum tranquillitatis excederet , atque a contemplationis lumine suae mentis oculum declinasset.
9 Dumque quotidie illorum incorrectione fatigatus minus curaret sua, et se forsitan relinqueret, et illos non inveniret. Nam quoties per cogitationis motum nimium extra nos ducimur, et nos sumus, et nobiscum non sumus, quia nosmetipsos minime videntes, per alia vagamur. An illum secum fuisse dicimus, qui in longinquam regionem abiit, portionem quam acceperat consumpsit, et uni in ea civium adhaesit, porcos pavit, quos et manducare siliquas viderit, et esuriret, qui tamen cum postmodum coepit cogitare bona quae perdidit, scriptum de illo est: In se reversus dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus [Luc. XV, 17]! Si igitur secum fuit, unde ad se rediit?
10 Hunc ergo venerabilem virum secum habitasse dixerim, quia in sua semper custodia circumspectus, ante oculos Conditoris se semper aspiciens, se semper examinans, extra se mentis suae oculum non divulgavit .
11 Petr. Quid ergo quod de apostolo Petro scriptum est, dum de carcere ab angelo eductus fuisset? Qui ad se reversus dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Iudaeorum [Act. XII, 11].
12 Gregor. Duobus modis, Petre, extra nos ducimur: quia aut per cogitationis lapsum sub nosmetipsos recidimus , aut per contemplationis gratiam super nosmetipsos levamur. Ille itaque qui porcos pavit, vagatione mentis et immunditia sub semetipsum cecidit; iste vero quem angelus solvit, eiusque mentem in exstasim rapuit, extra se quidem, sed super semetipsum fuit.
13 Uterque ergo ad se rediit, quando et ille ab errore operis se collegit ad cor, et iste a contemplationis culmine ad hoc rediit, quod in intellectu communi et prius fuit. Venerabilis igitur Benedictus in illa solitudine habitavit secum, in quantum se intra cogitationis claustra custodivit: nam quotiescunque hunc contemplationis ardor in altum rapuit, se procul dubio sub se reliquit.
14 Petr. Placet quod dicis: sed quaeso respondeas, si deserere fratres debuit, quos semel suscepit.
15 Gregor. Ut ego, Petre, existimo, ibi adunati aequanimiter portandi sunt mali, ubi inveniuntur aliqui qui adiuventur boni. Nam ubi omnimodo de bonis fructus deest, fit aliquando de malis labor supervacuus; maxime si e vicino causae suppetant, quae fructum Deo ferre valeant meliorem. Vir itaque sanctus propter quem custodiendum staret, qui omnes unanimiter se persequentes cerneret?
16 Et saepe agitur in animo perfectorum (quod silentio praetereundum non est), quia cum laborem suum sine fructu esse considerant, in locum alium ad laborem cum fructu migrant. Unde ille quoque egregius praedicator qui dissolvi cupit, et cum Christo esse, cui vivere Christus est, et mori lucrum [Phil. I, 23], qui passionum certamina non solum ipse appetiit, sed ad toleranda haec et alios accendit, Damasci persecutionem passus, ut posset evadere, murum, funem, sportamque quaesivit [Act. IX], seque latenter deponi voluit. Nunquidnam Paulum mortem dicimus timuisse, quam se ipse pro amore Iesu testatur appetere [II Cor. XI, 22]? Sed cum in eodem loco minorem sibi fructum adesse conspiceret et gravem laborem, ad laborem se alibi cum fructu servavit.
17 Fortis etenim praeliator Dei teneri intra claustra noluit, certaminis campum quaesivit. Unde idem quoque venerabilis Benedictus, si libenter audis, citius agnoscis, quia non tantos ipse indociles deseruit, quantos in locis aliis a morte animae suscitavit.
18 Petr. Ita esse ut doces, et manifesta ratio, et prolatum congruum testimonium declarat. Sed quaeso ut de vita tanti Patris ad narrationis ordinem redeas.
19 Gregor. Cum sanctus vir diu in eadem solitudine virtutibus signisque succresceret, multi ab eo in eodem loco ad omnipotentis Dei sunt servitium congregati: ita ut illic duodecim monasteria cum omnipotentis Iesu Christi Domini opitulatione construeret, in quibus statutis Patribus duodenos monachos deputavit; paucos vero secum retinuit, quos adhuc in sua praesentia aptius erudiri iudicavit. Coepere etiam tunc ad eum Romanae urbis nobiles et religiosi concurrere suosque ei filios omnipotenti Deo nutriendos dare.
20 Tunc quoque bonae spei suas soboles, Equitius Maurus, Tertullus vero patricius Placidum tradidit; e quibus Maurus iunior cum bonis polleret moribus, magistri adiutor coepit existere; Placidus vero puerilis adhuc indolis gerebat annos.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.72 csg213.34 csg214.17

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, III_G ΚΕΦΑΛ Γ′. Περὶ τοῦ προσενεχθέντος αὐτῷ φαρμάκου ἐν ποτηρίω ὑελίνω. <<<     >>> IV_G ΚΕΦΑΛ. Δ′. Περί τινος μοναχοῦ ἐῶντος τὴν μονὴν καὶ σχολάζοντος εἰς γηΐνας θεωρίας.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3L

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik