monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, II_G ΚΕΦΑΛ. Β′ Περὶ τοῦ ἐπαναστάντος αὐτῷ σαρκικοῦ πολεμίου. <<<     >>> III_G ΚΕΦΑΛ Γ′. Περὶ τοῦ προσενεχθέντος αὐτῷ φαρμάκου ἐν ποτηρίω ὑελίνω.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT II_L De tentatione carnis superata.

1 Quadam vero die dum solus esset, tentator adfuit. Nam nigra parvaque avis, quae vulgo merula nominatur, circa eius faciem volitare coepit, eiusque vultui importune insistere, ita ut manu capi posset, si hanc vir sanctus tenere voluisset: sed signo crucis edito recessit avis.
2 Tanta autem carnis tentatio ave eadem recedente secuta est, quantam vir sanctus nunquam fuerat expertus. Quamdam namque aliquando feminam viderat, quam malignus spiritus ante eius mentis oculos reduxit: tantoque igne servi Dei animum in specie illius accendit, ut se in eius pectore amoris flamma vix caperet, et iam etiam pene deserere eremum voluptate victus deliberaret.
3 Cum subito superna gratia respectus ad semetipsum reversus est, atque urticarum et veprium iuxta densa succrescere fruteta conspiciens, exutus indumento nudum se in illis spinarum aculeis et urticarum incendiis proiecit: ibique diu volutatus, toto ex eis corpore vulneratus exiit, et per cutis vulnera eduxit a corpore vulnus mentis; quia voluptatem traxit in dolorem.
4 Cumque bene poenaliter foris arderet, exstinxit quod intus illicite ardebat. Vicit itaque peccatum, quia mutavit incendium. Ex quo videlicet tempore, sicut post discipulis ipse perhibebat, ita in eo est tentatio voluptatis edomita, ut tale aliquid in se minime sentiret. Coeperunt postmodum multi iam mundum relinquere, atque ad eius magisterium festinare.
5 Liber quippe a tentationis vitio, iure iam factus est virtutum magister. Unde et per Moysen praecipitur [Num. VIII, 24 seq.], ut levitae a viginti quinque annis et supra ministrare debeant: ab anno vero quinquagesimo custodes vasorum fiant.
6 Petrus. Iam quidem prolati testimonii mihi aliquantum intellectus interlucet: sed tamen hoc plenius exponi postulo.
7 Gregorius. Liquet, Petre, quod in iuventute carnis tentatio ferveat, ab anno autem quinquagesimo calor corporis frigescat: vasa autem sacra sunt fidelium mentes. Electi ergo cum adhuc in tentatione sunt, subesse eos ac servire necesse est, et obsequiis laboribusque fatigari: cum vero iam mentis aetate tranquilla calor recesserit tentationis, custodes vasorum sunt, quia doctores animarum fiunt.
8 Petr. Fateor, placet quod dicis: sed quia prolati testimonii claustra reserasti, quaeso ut de vita iusti debeas ea quae sunt inchoata, percurrere.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.70 csg213.33 csg214.16

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik