monumenta.ch > Gregorius Magnus > L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, PROLOGUS_G <<<     >>> PRIMUM_G ΚΕΦΑΛ. Α′. Περὶ τοῦ κλασθέντος μαγιδίου, καὶ διὰ προσευχῆς τοῦ ἁγίου σώου γεγονότος.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, PROLOGUS_L

1 Fuit vir vitae venerabilis, gratia Benedictus et nomine, ab ipso suae pueritiae tempore cor gerens senile. Aetatem quippe moribus transiens, nulli animum voluptati dedit: sed dum in hac terra adhuc esset, quo temporaliter libere uti potuisset, despexit iam quasi aridum mundum cum flore.
2 Qui liberiori genere ex provincia Nursiae exortus, Romae liberalibus litterarum studiis traditus fuerat. Sed cum in eis multos ire per abrupta vitiorum cerneret, eum quem quasi in ingressu mundi posuerat, retraxit pedem: ne si quid de scientia eius attingeret, ipse quoque postmodum in immane praecipitium totus iret.
3 Despectis itaque litterarum studiis, relicta domo rebusque patris, soli Deo placere desiderans, sanctae conversationis habitum quaesivit. Recessit igitur scienter nescius, et sapienter indoctus. Huius ego omnia gesta non didici, sed pauca quae narro, quatuor discipulis illius referentibus agnovi: Constantino scilicet reverentissimo valde viro, qui ei in monasterii regimine successit; Valentiniano quoque, qui annis multis Lateranensi monasterio praefuit; Symplicio, qui congregationem illius post eum tertius rexit; Honorato etiam, qui nunc adhuc cellae eius, in qua prius conversatus fuerat, praeest.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.62 csg213.31 csg214.10

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik