monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, X De Fortunato Tudertinae civitatis episcopo. <<<     >>> XII De Severo presbytero eiusdem provinciae.

Gregorius Magnus, Dialogi, 1, CAPUT XI De Martyrio monacho provinciae Valeriae.

1 Quidam namque in eadem provincia, [Alius est a Martyrio qui laudatur in hom. 39 in Evang. Hic enim Valeriae, ille Lycaoniae monachus fuit. In illis distinguendis hallucinatus est Guitmundus, lib. II de Eucharistia. Prioris nomen Martyrologio inseritur die 23 Ian.] Martyrius nomine [Martyrol., 23 Ian.], devotus valde omnipotentis Dei famulus exstitit, qui hoc de virtutis suae testimonio signum dedit. Dum quadam die fratres illius panem subcinericium fecissent, eique obliti essent crucis signum imprimere, sicut in hac provincia crudi panes [Ita Reg., German., duo alii Sangerm., Norm., etc. In Editis, signo signari solent.] ligno signari solent, [Hinc Suidae, Κοδρίτης ἄρτος, panis quadratus quatuor in partes dividendus. Quadra itaque est frustum panis. Hinc Iuven., satyr. 5: Ut bona summa putes aliena vivere quadra. Et Horat., l. I, epist. 17: Et mihi dividuo findetur munere quadra. In Moreto etiam Virgilii nomine vulgato: Format opus palmisque suum dilatat in orbem, Et notat impressis aequo discrimine quadris. Etsi ad commodiorem panis divisionem, haec figura crucis imprimeretur pani; nonnihil tamen religionis in signando crucis charactere accedebat. Sic panis trifidus aliquando coquebatur, ut Trinitatem adumbraret. Hinc sanctus Paulinus, epist. 3, ad Alypium, in fine: Panem unum sanctitati tuae unitatis gratia misimus, in quo etiam Trinitatis soliditas continetur.] ut per quadras quatuor partiti videantur, idem Dei famulus adfuit, eisque referentibus signatum non fuisse cognovit.
2 Cumque iam panis ille prunis esset et cineribus coopertus, dixit: Quare hunc minime signastis? Qui hoc dicens, signum crucis digito contra prunas fecit. Quo signante protinus immensum crepitum panis dedit, ac si ingens in ignibus olla crepuisset. Qui dum coctus postmodum fuisset ab igne subtractus, ea cruce signatus inventus est, quam non contactus, sed fides fecit.
3 ΚΕΦΑΛ. ΙΑ′. Περὶ Μαρτυρίου μοναχοῦ χώρας τῆς Βαλερίας.
4 [Idem, οὕτως . . . διηγεῖτό μοι ὅτι. Ita quoque Colb., omisso μοι.] Οὗτος τοίνυν διηγεῖτο, ὅτι ἐν αὐτῇ τῆς Βαλερίας χώρᾳ, ἀνήρ τις ὑπῆρχεν ὀνόματι Μαρτύριος πάνυ σπουδαίως τῷ παντοδυνάμω Θεῷ δουλεύων, ὅστις διὰ τῶν ἔργων τὴν πολιτείαν φανερὰν ἀπέδειξεν.
5 Ἐν μιᾷ γὰρ τῶν ἡμερῶν, [Colb., οἱ αὐτοῦ ἀδελφοί.] οἱ ὑπ᾽ αὐτὸν ἀδελφοὶ, ὑποσπόδιον ἄρτον πεποιήκασι, καὶ τὸν τοῦ τιμίου σταυροῦ τύπον ἐν αὐτῷ ποιῆσαι ἐληθάργισαν, καθὼς ἐν τῇ αὐτῇ χώρᾳ ἔθος ὑπάρχει τοὺς ἄρτους σφραγίζειν· ὥστε διὰ τετάρτων μερίδων τὸν ἄρτον ἐσφραγισμένον θεωρεῖσθαι.
6 δὲ αὐτὸς τοῦ Θεοῦ δοῦλος Μαρτύριος [Colb., ἐπιστὰς καὶ τοῦτο πρὸς ἑαυτοὺς ἀφηγουμένους νοήσας.] ἐπιστὰς, τούτων πρὸς ἑαυτοὺς ἀφηγουμένων, ἐπέγνω μὴ εἶναι τὸν ἄρτον ἐσφραγισμένον. Ἤδη δὲ λοιπὸν ἐν τῇ ἀνθρακίᾳ ὑπὸ [Reg., τῆς σποδοῦ. Colb. τῆς στάκτης.] τῆς στάκτης αὐτὸς ἄρτος ἐκαλύπτετο· πρὸς οὓς εἶπε· Διὰ τί αὐτὸν, ἀδελφοὶ, οὐκ ἐσφραγίσατε; τοῦτο δὲ εἰπὼν, τὴν χεῖρα αὐτοῦ πλησίον τοῦ πυρὸς [Colb., πυρὸς προσεγγίσας τὸν τύπον τοῦ σταυροῦ. Reg., προσενέγκας τὸν τύπον.] προσενεγκὼν, καὶ τὸν τύπον τοῦ σταυροῦ ποιήσας, παραχρῆμα τοιοῦτον ψόφον ἄρτος ἐν τῷ πυρὶ πεποίηκεν, ὥστε νομίζειν ὅτι χύτρα μεγάλη συνετρίβη.
7 Μετὰ δὲ τὸ ὀπτηθῆναι τὸν ἄρτον, καὶ ἐκ τοῦ πυρὸς ἐξελθεῖν, ἐσφραγισμένος τῷ τύπω τοῦ σταυροῦ εὑρέθη, ᾧτινι χεὶρ οὐχ ἥψατο, ἀλλ᾽ πίστις τοῦτο πεποίηκεν.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.58 csg213.29 csg214.8

Gregorius Magnus, Dialogi, 1, X De Fortunato Tudertinae civitatis episcopo. <<<     >>> XII De Severo presbytero eiusdem provinciae.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik