monumenta.ch > Cassiodorus > VIIII. IUSTINIANO AUGUSTO THEODAHADUS REX. (a. 534)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, , VIII. IUSTINIANO AUGUSTO AMALASUINTHA REGINA. (a. 534) <<<     >>> X. THEODORAE AUGUSTAE AMALASUINTHA REGINA. (a. 534)

Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, VIIII. IUSTINIANO AUGUSTO THEODAHADUS REX. (a. 534)

1 Aequum est, sapientissime imperator, ut illa nobis libenti animo faciatis impendi, ad quae si essemus desides, a vestra potius clementia deberemur hortari.2 vobis enim gratum esse non dubium est, quicquid per nos ad Italiae decorem contigerit expediri, quia laudibus vestris iure proficit, quando videtur crescere quod ad nostrae rei publicae potest gloriam pertinere.3 Quapropter exhibens principatui vestro reverentissimum salutationis affectum harum portitorem ad illa direximus exhibenda, ad quae quondam Calogenitus fuerat destinatus, ut, etsi persona rebus humanis subtracta est, beneficia tamen vestra ad nos, domino iuvante perveniant, ne cassetur desiderium quod convenienter est de nostra praesumptione securum.
Cassiodorus HOME