monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.147 > XV. UNIVERSIS POSSESSORIBUS IN SA VIA PROVINCIA CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a 525/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , XIIII. SEVERINO V̅ · I̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526) <<<     >>> XVI. ABUNDANTIO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 525/526)

Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, XV. UNIVERSIS POSSESSORIBUS IN SA VIA PROVINCIA CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a 525/526)

1 Licet cunctis laborantibus comitatus noster concedat deo auxiliante iustitiam et hinc remedia subiectis ad reliquas regni partes quasi a vivo fonte descendant, tamen frequenti aditione permoti ingeniosa pietate repperimus et aequitatem vobis concedere et fatigationem longi itineris abrogare, quia dulciora sunt beneficia, quae nullis difficultatibus obtinentur.2 Misimus itaque illustrem et magnificum Severinum nostris institutionibus eruditum, ut hoc apud vos gereret quod nobis semper placuisse cognovit.3 vidit enim quam honorabilis apud nos iustus habeatur, quemadmodum bonis actibus clementia nostrae serenitatis arrideat.4 exercet profecto quod nos aestimat gratanter accipere: nec potest amari rapacitas continenti principi nulla redemptione placitura.5 praesumenter ergo conveniat ad eum laesorum tumultus: speret remedium qualibet pressus iniuria.6 Difficultatem vobis querelae summovemus, dum in ipsis cunabulis scelera commissa resecantur: sine aliqua formidine alieni tributi sarcina gravatus exclamet, accepturus remedium quod de legibus habet, sic enim confidimus, quia per eos, quos instituta nostra componunt, innocentibus detrimenta non veniant.7 qualia vero pro quiete vestra vel aequalitate tributorum disponenda censuimus, oracula nostra, quae dedimus ad supradictum virum illustrem Severinum, vulgata declarabunt, ut unusquisque unde supplicare debeat, evidenter agnoscat.
Cassiodorus HOME