monumenta.ch > Hieronymus > csg68.265 > csg46.265 > XIIII. AURIGENI VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX. (a. 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XIII. SUNHIVADO V͐ · S͐ · THEODERICUS HEX. (a 507/511) <<<     >>> XV. THEODAHADO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, XIIII. AURIGENI VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX. (a. 507/511)

1 Quamvis iudicio vestro credamus omnia facinora displicere, maxime a vobis confidimus exsecrandum quod matrimonii genialis impugnat affectum.2 quibus enim animis a continentibus accipitur, quod etiam laicorum detestatione damnatur? Iulianus itaque nobis lacrimabili aditione conquestus est uxorem suam vel res a vestris hominibus iniusta usurpatione pervasas.3 unde si veram petitionem supplicantis agnoscitis nec se rationabiliter pulsatus absolvit, in auctorem facti sine aliqua tarditate resecate.4 malum enim cum perseverat, augetur, et remediale bonum est in peccatum accelerata correctio.
Cassiodorus HOME

bnf2923.173

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik