monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > VI. AGAPITO V̅ · Ῑ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 509|511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , V. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507|511) <<<     >>> VII. SUNAE V̅ · I · COMITI THEODERICUS REX. (a. 507|511)

Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, VI. AGAPITO V̅ · Ῑ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 509|511)

1 Deliberationis nostrae consilium virorum prudentium requirit obsequium, ut utilitatis publicae ratio sapientum ministerio compleatur.2 et ideo illustris magnitudo tua deo auxiliante cognoscat legationem nos ad Orientem deliberasse transmittere: cui te idoneum iudicantes iussis praesentibus evocamus, ut et tibi de aestimatione nostra crescat ornatus et nostris iussionibus per te procuretur effectus.3 Sed licet omnis legatio virum sapientem requirat, cui provinciarum utilitas totiusque regni status committitur vindicandus, nunc tamen necesse est prudentissimum eligere, qui possit contra subtilissimos disputare et in conventu doctorum sic agere, ne susceptam causam tot erudita possint ingenia superare.4 magna ars est contra artifices loqui et apud illos aliquid agere, qui se putant omnia praevidere.5 laetare igitur tanto iudicio, quando ante suscipis electionis donum, quam tuum probare potuisses ingenium.
Cassiodorus HOME

bnf2923.148

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik