Cassiodorus, 6, CAPUT X.Quomodo Iulianus (avunculus Iuliani Apostatae) ecclesias clauserit et ecclesiae ornamenta diripuerit.
1 | Dicitur enim quia studium habuerit ut in thesauros imperatorios plurima et pretiosa Ecclesiae Antiochenae vasa reconderet, et quia clausisset ecclesias, et universos clericos effugasset, et solum tunc Theodoritum stetisse presbyterum. Quem cum tanquam vasorum custodem comprehensum crudeliter sauciasset, novissime gladio praecepit occidi. |
2 | Qui fortiter inter universa tormenta respondit, et pro dogmatis confessione [ms. Lyr., defensione] devicit. Cumque universa Deo dicata vasa et pallia collegisset, proiiciens haec in terram, contumeliis et iniuriis, ut voluit, agens Christum, super ea etiam sedit, et cumulum auxit iniuriarum. Moxque verenda eius et loca femoribus circumposita feruntur esse percussa, et ad tantam pervenit usque putredinem, ut vermes crearet, medicis laborantibus nec valentibus vincere passionem. Conficiebantur enim omnimoda pretiosaque medicamina ex pinguibus volatilibus, ut eorum crassitudine corrupta et putrida membra linirentur. |
3 | Hoc facto vermes ad superficiem provocabant, quia in profundo ebullientes, vivas discerpebant carnes. Et donec moreretur, non fuit ab hac passione securus. Hoc itaque claruit divina indignatione gestum, cum etiam custodes imperialium thesaurorum, et alii plurimi adversus ecclesias insurgentes, inopinata et miseranda morte defuncti sunt, quasi superna indignatione damnati. [SOZOMEN., lib. V, cap. 7. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 604.] |