monumenta.ch > Cassianus > 18
Cassianus, De coenobiorum institutis, 11, XVII. Quod monachus mulieres et episcopos vitare debeat. <<<    

Cassianus, De coenobiorum institutis, 11, CAPUT XVIII. Remedia adversus cenodoxiae malum.

1 Ideoque athleta Christi, qui verum ac spiritalem agonem legitime certare desiderat, hanc multiformem variamque bestiam omnimodis superare festinet.
2 Quam nobis ex omni parte velut multiplicem nequitiam occurrentem tali remedio poterimus evadere, ut cogitantes illud Davidicum eloquium: Dominus dissipavit ossa eorum, qui hominibus placent (Psal. XXV).
3 Primitus nihil proposito vanitatis et inanis gloriae capessendae gratia nosmetipsos facere permittamus.
4 Deinde ea quae bono initio fecerimus, observatione simili custodire nitamur ne omnes laborum nostrorum fructus post irrepens cenodoxiae morbus evacuet.
5 Quidquid etiam in conversatione fratrum minime communis usus recipit, vel exercet, omni studio, ut iactantiae deditum declinemus, et ea quae nos possunt inter caeteros notabiles reddere, ac veluti solis facientibus laus apud homines sit conquirenda, vitemus.
6 His enim vel maxime indiciis cenodoxiae lethale contagium nobis inhaerere monstrabitur; quod facillime poterimus effugere, si consideremus non solum fructum laborum nostrorum nos penitus amissuros, quoscumque cenodoxiae proposito fecerimus, sed etiam reos magni criminis factos aeterna supplicia, velut sacrilegos soluturos; utpote qui ad iniuriam Dei opus, quod eius obtentu nos oportuit agere, hominum gratia maluimus exercere, ab eo qui occultorum est conscius, homines Deo, et gloriam mundi gloriae Domini praetulisse convicti
Cassianus HOME

bav559.214 bnf2129.219 bnf12292.320

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik