monumenta.ch > Cassianus > 16
Cassianus, De coenobiorum institutis, 11, XV. Quomodo cenodoxia mentem inebriet. <<<     >>> XVII. Quod monachus mulieres et episcopos vitare debeat.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 11, CAPUT XVI Quod aliter vitia curari non possint, nisi eorum radices et causae innotuerint.

1 Haec idcirco inserere huic opusculo necessarium duxi, ut de impugnationum vi, atque ordine vitiorum, quibus miserabilis anima laceratur, non solum ratione, sed etiam exemplis instructi, ad devitandos laqueos et multiplices decipulas inimici cautiores esse possimus.
2 Ita namque indifferenter haec ab Aegyptiis Patribus proferuntur in medium, ut omnium vitiorum certamina, vel illa quae patiuntur, vel illa quae passuri sunt iuniores, relatione sua, tamquam qui adhuc ea sustineant, apud eos detegant atque denudent, quo exponentibus eis illusiones omnium passionum, quicumque incipientium sunt ac frequentium spiritu, colluctationum suarum arcana cognoscant, et ea tamquam in speculo contemplantes, et causas vitiorum quibus pulsantur, et remedia doceantur: futurorum quoque certaminum congressibus, antequam superveniant, eruditi, qualiter praecavere et occurerre eis vel confligere debeant, instruantur.
3 Ut solent peritissimi medicorum non solum mederi praesentibus morbis, verum etiam futuris peritia sagaci occurrere, eosque praeceptis vel poculis salutaribus praevenire; ita hi quoque verissimi animarum medici, emersuras valetudines cordium spiritali collatione, velut quodam coelesti antidoto praenecantes, in iuniorum mentibus non patiuntur adolescere, aperientes eis et causas imminentium passionum, et remedia sanitatum.
Cassianus HOME

bav559.213 bnf2129.218 bnf12292.320

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik