monumenta.ch > Cassianus > 14
Cassianus, De coenobiorum institutis, 11, XIII. Quibus modis cenodoxia monachum pulset. <<<     >>> XV. Quomodo cenodoxia mentem inebriet.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 11, CAPUT XIV. Quemadmodum clericatus gradum suggerat ambiendum.

1 Nonnumquam vero clericatus gradum, et desiderium presbyterii vel diaconatus immittit.
2 Quem si vel invitus fuisset adeptus, tanta expleturum sanctitate ac rigore depingit, ut caeteris quoque sacerdotibus praebere potuerit sanctitatis exempla, dein multos non solum conversationis forma, verum etiam doctrina sua sermoneque lucraturum.
3 Facit etiam in solitudine, vel in cellula commorantem, diversorum domos ac monasteria mente atque animo circumire, et plurimorum conversiones [conversationes] sub incitamento imaginariae exhortationis acquirere.
4 Agitur itaque infelix anima tali vanitate velut profundissimo sopore delusa, ut plerumque huiusmodi cogitationum illecta dulcedine, et his oppleta simulacris, ne praesentes quidem actus vel fratres valeat contemplari, dum his quae cogitationum pervagatione vigilans somniavit, delectatur inhaerere, quasi veris.
Cassianus HOME

bav559.211 bnf2129.216 bnf12292.319

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik