monumenta.ch > Cassianus > 13
Cassianus, De coenobiorum institutis, 11, XII. Diversa testimonia contra cenodoxiam. <<<     >>> XIV. Quemadmodum clericatus gradum suggerat ambiendum.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 11, CAPUT XIII. Quibus modis cenodoxia monachum pulset.

1 Solet etiam incipientium mentes, et eorum qui minus adhuc, vel virtute animi, vel scientia profecerunt, aut propter sonum vocis extollere, quod scilicet modulatius psallant, aut quod sint exesis carnibus, vel corpore lautiores, aut quod parentes divites aut nobiles habeant, vel quod militiam honoresque contempserint.
2 Interdum etiam dignitates et opes, quae forte nec apprehendi quidem aliquando potuissent, persuadet quempiam perfacile fuisse adepturum, si perseverasset in saeculo, vana spe etiam de incertis inflans eum, et de his quae numquam possedit; velut qui ea contempserit, gloria vanitatis extollens.
Cassianus HOME

bav559.211 bnf2129.216 bnf12292.319