monumenta.ch > Cassianus > 11
Cassianus, De coenobiorum institutis, 11, X. Exemplum regis Ezechiae, quemadmodum telo cenodoxiae deiectus fuerit. <<<     >>> XII. Diversa testimonia contra cenodoxiam.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 11, CAPUT XI. Exemplum regis Oziae eiusdem morbi labe superati.

1 Ozias huius quem commemoravimus regis atavus, in omnibus quoque ipse Scripturae testimonio collaudatus, post ingentia virtutum suarum praeconia, post innumeros triumphos quos devotionis ac fidei suae merito perpetravit, disce qualiter sit vanae gloriae elatione deiectus.
2 Et egressum est, inquit, nomen Oziae propter quod auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum; et cum roboratus esset, elevatum est cor eius in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum (II Paralip. XXVI).
3 Cernis aliud exemplum ruinae gravissimae, et conspicis duos viros tam iustos tamque perfectos triumphis suis atque victoriis fuisse confectos.
4 Unde videtis quam perniciosi rerum secundarum soleant esse successus, ita ut qui non potuerunt adversis frangi; prosperis, si incauti fuerint, acrius elidantur; et qui in conflictu atque acie mortis evaserunt discrimina, tropaeis propriis triumphisque succumbant.
Cassianus HOME

bav559.210 bnf2129.215 bnf12292.318

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik