monumenta.ch > Hieronymus > Exodus, 1 > 8
Cassianus, De coenobiorum institutis, 11, VII. Quod cenodoxia cum deiecta fuerit, acrius resurgat ad pugnam. <<<     >>> IX. Quod cenodoxia periculosior sit virtutibus mixta.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 11, CAPUT VIII. Quod cenodoxia nec eremo nec aetate deferveat.

1 Alia interdum vitia, sicut diximus, etiam locorum beneficio conquiescunt, et materia peccati, vel oportunitate eius et occasione subtracta, lentescere solent et minui; hoc vero cum fugiente deserta penetrat, nec loco novit excludi, nec extrinsecus materia subtracta marcescere.
2 Non enim aliunde quam virtutum eius quem impetit successibus animatur.
3 Caetera etiam vitia processu temporis, ut praefati sumus, interdum molliuntur atque evanescunt; huic longaevitas, nisi fuerit industria solerti ac prudenti discretione fundata, non solum non officit, verum etiam maiora novit fomenta congerere vanitatis.
Cassianus HOME

bav559.207 bnf2129.213 bnf12292.317

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik