monumenta.ch > Cassianus > 7
Cassianus, De coenobiorum institutis, 11, VI. Cenodoxiam solitudinis beneficio non penitus exstingui. <<<     >>> VIII. Quod cenodoxia nec eremo nec aetate deferveat.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 11, CAPUT VII. Quod cenodoxia cum deiecta fuerit, acrius resurgat ad pugnam.

1 Omnia vitia superata marcescunt, et devicta per singulos dies infirmiora redduntur, et vel loco vel tempore minuuntur atque defervent, seu certe a contrariis virtutibus dissidentia, vel caventur facilius, vel vitantur; hoc vero deiectum acrius resurgit ad luctam; et cum putatur exstinctum, sua morte vivacius convalescit.
2 Caetera genera vitiorum eos tantum impugnare solent quos in certamine superarint, hoc vero suos victores acrius insectatur; quantoque fuerit validius elisum, tanto vehementius victoriae ipsius elatione congreditur.
3 Et haec est subtilis inimici versutia, ut militem Christi propriis faciat telis occumbere, quem hostilibus armis superare non potuit.
Cassianus HOME

bav559.207 bnf2129.212 bnf12292.317

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik