monumenta.ch > Cassianus > 6
Cassianus, De coenobiorum institutis, 11, V. Qua comparatione monstretur natura cenodoxiae. <<<     >>> VII. Quod cenodoxia cum deiecta fuerit, acrius resurgat ad pugnam.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 11, CAPUT VI. Cenodoxiam solitudinis beneficio non penitus exstingui.

1 In solitudine quoque cunctorum mortalium consortia gloriae causa fugientem, persequi non desistit.
2 Quantoque amplius universum quis vitaverit mundum, tanto eum acrius insectatur.
3 Alium quod patientissimus sit operis ac laboris, alium quod ad obediendum promptissimus, alium quod humilitate caeteros praeponderet, conatur extollere.
4 Alius scientiae, alius lectionis, alius vigiliarum prolixitate tentatur.
5 Nec alias quemquam hic morbus, nisi suis nititur virtutibus sauciare, in his offendicula tendens interitus, in quibus vitae stipendia conquiruntur.
6 Volentibus quippe iter pietatis ac perfectionis incedere, non alibi inimici insidiantes, nisi in via qua ambulant, laqueos deceptionis abscondunt, secundum illam beati David sententiam: In via hac qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi (Psalm. XIV), ut in hac ipsa scilicet virtutum via qua gradimur, tendentes ad bravium supernae vocationis, nostris elati successibus corruamus, obligatisque pedibus animae nostrae concidamus, cenodoxiae laqueis compediti.
7 Et ita fit, ut qui adversarii conflictu non potuimus superari, nostri triumphi sublimitate vincamur; seu certe, quod est etiam aliud deceptionis genus, ut excedentes continentiae, vel nostrae possibilitatis modum, perseverantiam nostri cursus infirmitate corporis intercedente perdamus.
Cassianus HOME

bav559.206 bnf2129.212 bnf12292.316

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik