monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.54 > 3
Cassianus, De coenobiorum institutis, 11, II. Quod cenodoxia non solum in parte carnali, sed etiam in spiritali monachum pulset. <<<     >>> IV. Quomodo cenodoxia monachum a dextris et a sinistris impugnet.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 11, CAPUT III. Quam cenodoxia multiplex sit ac multiformis.

1 Etenim caetera vitia seu perturbationes uniformes ac simplices esse dicuntur, haec vero multiplex et multiformis ac varia, undique bellatori et ex omni parte victori occurrens.
2 Nam et in habitu, et in forma, in incessu, in voce, in opere, in vigiliis, in ieiuniis, in oratione, in remotione, in lectione, in scientia, in taciturnitate, in obedientia, in humilitate, in longanimitate, militem Christi vulnerare conatur, et velut quidam perniciosissimus scopulus tumentibus undis obtectus, improvisum ac miserabile naufragium secundo navigantibus vento, dum non cavetur nec praevidetur, importat.
Cassianus HOME

bav559.204 bnf2129.210 bnf12292.315

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik