monumenta.ch > Cassianus > 17 > 2
Cassianus, De coenobiorum institutis, 11, PRIMUM. <<<     >>> III. Quam cenodoxia multiplex sit ac multiformis.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 11, CAPUT II. Quod cenodoxia non solum in parte carnali, sed etiam in spiritali monachum pulset.

1 Non solum enim, ut caetera vitia, in parte carnali, sed etiam in spiritali, monachum pulsat, subtiliore se nequitia ingerens menti; ita ut qui non potuerint carnalibus vitiis decipi, spiritalibus successibus acrius saucientur: tantoque est perniciosior ad conflictum, quanto obscurior ad cavendum.
2 Omnium namque vitiorum manifestior apertiorque congressus est, et in unoquoque eorum contradictione rigida confutatus incentor, invalidior factus abscedet, victoremque suum deiectus adversarius deinceps infirmior attentabit.
3 Hic vero morbus cum pro elatione carnali pulsaverit mentem, et fuerit responsionis scuto repulsus, rursus ut quaedam multiformis nequitia, priore habitu personaque mutata, sub virtutum specie victorem confodere et iugulare pertentat.
Cassianus HOME

bav559.203 bnf2129.210 bnf12292.315

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik